Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

turpi libido Venere dominatur potens;

luxuria victrix orbis immensas opes 435 iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit.

Sed ecce, gressu fertur attonito Nero trucique vultu. Quid ferat mente horreo.

Nero.

(ad Praefectum sequentem:)

Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi Sullaeque caesi referat abscisum caput.

Praefectus.

440 Iussa haud morabor: castra confestim petam.

(Abit Praefectus).

S e n e c a.

Nihil in propinquos temere constitui decet. Nero.

Iustum esse facile est cui vacat pectus metu. S e n e c a.

Magnum timoris remedium dementia est.

Nero.

Extinguere hostem maxima est virtus ducis. S e n e c a.

445 Servare cives maior est patriae patri.

438. Tao. Ann. XIV 57: anno 62; praefectus praetorio erafc Tigellinus.

Tota altercatio conferenda est cum Senec. 1. I De dementia.

440. Suut castra domestica, ut vocat Juvenalis, quia in urbe posita (Sat. X, vs. 95). Ubi schol. vet.: „iuxta aggerem primus posuit Seianns, id est super Diocletianas."

Sluiten