Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ner. Ferrum tuetur principem. Sen. Melius fides.

Ner. Decet timeri Caesarem. Sen. At plus diligi.

Ner. Metuant necesse est — Sen. Quidquid exprimitur

[grave est.

460 Ner. Iussisque nostris pareant. Sen. Iusta impera, Ner. Statuam ipse. Sen. quae consensus efficiat rata. Ner. Respectus ensis faciet. Sen. Hoe absit nefas. Nero.

An patiar ultra sanguinem nostrum peti, inultus et contemptus ut subito opprimar? 465 Exilia non fregere summotos proeul

Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor armat ministros sceleris in caedem meam, absentium cum maneat etiam ingens favor in urbe nostra, qui fovet spes exulum. 470 Tollantur hostes ense suspecti mihi,

invisa coniunx pereat et carum sibi fratrem sequatur. Quidquid excelsum est, cadat!

458. Delevit Leo I 08; detendit Ladek. citat Jerimias de Montagnoue.

Hoe versa neglegitur lex Porsoniana quae ceteroquin — ut ipee monetLeo

melius quam fecit Seneca observatur ab Octaviae poeta. Eiciendusne igitur versus? Sed in graecis quoque tragoediis non raro haec lex laeditur (Eur. Alc. 671, Hee. 729, Andr. 230, Iphig. Aul. 530, aliis; qua de re MasquerayPressler, Abriss der grieeh. metrik e. 164-106). Neque Leoni ad versun, damnandum satis ld visum est (Herm. X p. 439), qua re adieeit vemi sequenti (459) prorsus idem dieere Neronem. Quod nego; vehementius ibi exprimit quae dixerat. Deinde afiert Leo legem ab Schmidtio eonstitutam, nempe syna-

loephae loeum non esse in personis mutandis. Sed haec ipsa lex quam

ratam non esse conoedas nisi plures mutentur versus — imitatoris in opere ut valeat, admodum vereor.

462. respectus Bueehel.] despeetus codd. Despectum ut ensis feriat? Wilam.; suspectus Peiper; destrictus Hartm. coll. Horatiano: „destrictus ensis cui super impia cervice pendet."

463. ultro </>

464. inultus corr. Rapheleng.] invictus codd.

V- 4

Sluiten