Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

475

480

485

Seneca.

Pulcrum eminere est inter illustres viros, consulere patriae, parcere afflictis, fera caede abstinere tempus atque irae dare,

orbi quietem, saeculo pacem suo.

Haec summa virtus, petitur hac caelum via. Sic ille patriae primus Augustus parens complexus astra est colitur et templis deus. Hlum tarnen Fortuna iactavit diu terra rnarique per graves belli vices,

hostes parentis donec oppressit sui.

Tibi numen incruenta summisit suum et dedit habenas imperi facili manu nutuque terras, maria, subiecit tuo.

Invidia tristis victa consensu pio cessit; senatus, equitis accensus favor; plebisque votis atque iudicio patrum tu pacis auctor, generis humani arbiter electus orbem iam sacra specie regis patriae parens: quod nomen, ut serves, petit suosque cives Roma commendat tibi.

Nero.

Munus deorum est, ipsa quod servit mihi Roma et senatus quodque ab invitis preces humilesque voces exprimit nostri metus.

Servare cives principi et patriae graves,

488. iudicio patrum corr. Lipsius] iudiciuru patruuTest i Z 490. iam. add. Bothius, omis. codd.; tu Avantius.

sacra specie corr. Avant.] specie sacra r/7, sapientia sacra </> l 49o. cives L (vires v.1.) cod. Neap.s] Tiros i</> n.

490

495

487. Jocas, qai misere torsit Gronovium „accensas" pro ministro publico habentem, sed, qui ita ut hic fit

distinctus — sequimur Leonem, Richterum, alios recentiorisaetatis —, nil molesti babet.

Sluiten