Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

praelata clarum nomen invidia tibi partum ominatur. Inferum sedes toros stabiles futuros spondet aeternae domus. Iugulo quod ensem condidit princeps tuus: 755 bella haud movebit, pace sed ferrum teget.

Recollige animum, recipe laetitiam, precor, timore pulso redde te thalamis tuis.

Poppaea.

Delubra et aras petere constitui sacras,

caesis litare victimis numen deum, 760 ut expientur noctis et somni minae

terrorque in hostes redeat attonitus meos. Tu vota pro me suscipe et precibus piis superos adora, maneat ut praesens status.

(Abeunt Poppaea et Nutrix.)

Chorus.

(iam adorans novam reginam)

Si vera loquax fama Tonantis 765 furta et gratos narrat amores,

(quem modo Ledae pressisse sinum tectum plumis pennisque ferunt, modo per fluctus raptam Europen taurum tergo portasse trucem), 770 quae regit et nunc deseret astra,

petet amplexus, Poppaea, tuos quos et Ledae praeferre potest et tibi, quondam cui miranti

762. tu vota corr. Gronov.] et vota codd.

.03. praesens status corr. Buecheler.] praesens metua codd.

Sluiten