Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vela secundo ratis implevit vexitque procul, languidus idem deserit alto saevoque mari.

Plevit Gracchos miseranda parens, 885 perdidit ingens quos plebis amor

nimiusque favor genere illustres, pietate fide lingua claros,

pectore fortes, legibus acres. Te quoque, Livi, simili leto 890 Fortuna dedit, quem neque fasces

texere suae nee tecta domus.

Plura referre prohibet praesens exempla dolor: modo cui patriam reddere cives aulam et fratris 895 voluere toros, nunc ad poenam

letumque trahi, flentem, miseram cernere possunt. Bene paupertas hurnili tecto contenta latet:

quatiunt altas saepe procellae 900 aut evertit Fortuna domos.

Octavia

(a militibus per scaenam ducitur ad naven))

Quo me trahitis quodve tyrannus aut exilium regina iubet,

si mihi vitam fracta remittit tot iam nostris et victa malis?

884. Gracchos corr. Gruterus e lect. Palatin. graceosj codd. gratos, guatos.

889. Livi corr. Delno] levis 2<t>nL-, levi Palatini aliquot.

891. suae corr. Wilam.] sui codd.

904. et victa corr. Gronov.] evicta codd.

884. Flevit-parena: at conferquae leguntur in fine Vitae Gracchorum apud Plutarchum, ubi Corneiia [ livaia»t,to; visa esst narratur. Vide

quoque Sexiec. Coue. ad. Mare. c. 16; Dial. X, 6, 1.

888. Agitur de Livio Dueo tribuno plebis anni 91 a. C. n.

Sluiten