Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

§ 13 pag. (34 sq. Non facile autem dixeris cur in Graecis carminibus docta illa brevitas, quae hodie regnat, gratior utiliorve sit quam in Latinis, cur displiceant monstv' horrend' inform' ingens vel sentir' e' aetat' eumps' ess' odios' alteri, probentur tovt' ixeïv ovyü 'kéyov vel «JU' i& '«okêo&tn ruQi '), aut cur Graecae poeseos amatoribus hodiernis lectu difficiliora sint tovzo ixeïvo o iya> tkiyov et similia quam Latine scientibus sunt versus Vergiliani et Plautini. In Homerico certe textu tali scribendi ratione spinosae parumve fructuosae quaestiunculae praecidi possent satis multae. At non quid fleri vellemus quaerendum eiat, sed quid sana ratione duce facere possemus et deberemus; cavendum autem ne deterrerentur lectores insolitis verborum figuris in textu notissimo obviis; cavendum ne stupore percellerentui magis quam ad poetae studium pertraherentur. Neque editionetn adornantibus scholarum praesertim usui destinatam quidlibet concessum nobis ducebamus. Quapropter deteriorem morem secuti sumus, meliorem tarnen videntes et probantes.

In molesta quaestione, quae est de augmento in carminibus epicis neglecto, de qua quid sentiamus in Enchiridii § 130 expositum est, ita sumus versati ut ubicunque per metrum liceret2) augmentum scriberemus. Tacite autem restituimus augmentum sicubi litterae textus recepti aliter tantummodo dividendae erant, ut in öoae <pcéev&ev, tóv dè kin, ak£ O yt Sêxro cett.; si tarnen Aristarchi lectio cognita esset, hanc vel talibus locis commemoravimus. Tacite etiam verbis quae ab' iv diphthongo ordiuntur augmentum tribuimus; quae verba cunctis locis Homericis augmento carent, sed olim non caruisse docent antiquissimi omnium testes papyri CXIV et CXXVIII, qui ü 678 Vvöov habent a manu prima, cvóov a secunda. Itaque in praefatione semel horum verborum mentionem fecisse sufficit, cum praesertim huiusmodi verborum augmentum ne in Atticorum quidem scriptorum textibus cerni soleat, olim tarnen ab ipsis Atheniensibus non neglectum, testibus lapidibus J).

Litteram ƒ qua ratione quibusque aigumentis freti revocaverimus, in § 40 et 41 Enchiridii fuse exposuimus; in pronominum personalium' et possessivorum formis quid moliti simus apparet ibidem § 92, 93, 95;

') Ar. L.vsistr. vs. 240 et 734.

J) Exceptis igitnr locis ubi cae«ura mutanda vel spondeus pro dactylo substituendus fuiseet. ») Vid. K. Meisterhans Grammatik der att. Inschriften= p. 136 annot. 1194.

Sluiten