Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ignoti sunt, auctum, cognatum igitur fragmento Dublinensi de quo modo egimus, cui etiam litterarum ductum similem esse Nicole scnbit („petite onciale assez régulière, qui ressemble beaucoup a celle du fragment de Dublin"). Saepius permutatae sunt litterae r) et lota adscriptum autem passim deest. Libri A exitui subiunctum est sequentis libri initium nullo spatio vel titulo intermisso; videtur igitur in hac editione neglecta esse Alexandrina Iliadis in carmina XXIV divisio '), fortasse autem descriptum est exemplar ex editione quae tempora Alexandrina antecederet; ipsum tarnen manuscriptum non tam mirandae esse vetustatis luculenter testantur vitia orthographica quae modo indicavimus.

Pagina secunda (vs. 810-834) integra fere extat; primae solus superest margo dexter, in quo leguntur versuum exitus (decem fere singulorum litterae); tertiae versus sex interierunt toti, ceterorum initiales tantum litterae sunt servatae.

Quae praeterea hactenus reperta sunt voluminum papyraceorum fragmenta quamquam minime sunt contemnenda, non multum tarnen conferunt ad verba poetae rectius constituenda, nam cum textu aliunde cognito quam maxime concinunt.

Ex his aetate et dignitate primus est papyrus lacer Musei Britannici CXXVIII, i)Uem saeculo ante Christum 1° probabiliter tribuit F. G. Kenyon, classical texts from papyri in the british Museum, 1891 (cum exemplis arte phototypica expressis). Contulit W. Leaf Journal of Philology 1892 p. 17 sqq., totum excripsit Kenyon Journal of Ihilology 1893 p. 296—343. Cum integer erat paginis 43 continebat rhapsodias W et £1; nunc paginae complures desunt, aliarum nonnisi pars potest legi ?). Singulae paginae sunt versuum 40, centesimo cuique versui signum numerale est allitum, paragraphus indicat loquentium vices, prosodiaca signa multa sunt adiecta a manu altera, signa denique Aristarchea compluribus locis reperiuntur, nempe diple

') Libri A finem librariuni alio loco feeisse, fortasse post M 33 suspicatur Nicole. '

=) Desunt V 80-401, 634-037, Si 84-99, 244-247, 283-336, 352-381 388-400 480-489, 521-535. 549-558, 580-595, 658-670, 730-736, 744-753, 760-804, raultorum autem versuum paucae tantum litterae apparent.

Sluiten