Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

est appicta versibus 'P 486, 550, 551, 574, 680 (debebat 679), 850, 868, 872, £1 115, 228, 232, 544, asteriscum habet 657.

In tabula nostra A n repraesentati sunt versus W 446—454.

Eiusdem fere aetatis est Mus. Brit. papyrus CVII (1 et 2), scriptus a iibrario stolido et socordi, cuius errores sustulit corrector. Hic liber Harrisianus dicitur a nomine inventoris A. C. Harris, qui annis 1849 et 1850 eum repperit in vico Aegyptiaco cui nomen est Manfalut. Olim coctinebat totam rhapsodiam Z, nunc supersunt duo fragmenta, quorum alterum quinque paginis exhibet vs. 1—218, omissis vs. 132 et 140 sq. (quos supplevit manus altera) et vs. 200 sq. (qui etiam in Syriaco desiderantur); alterum autem fragmentum septem paginas habet, quae praebent vs. 311 — finem, omissis vs. 360,45 9, 507bsq." (quos supplevit manus altera), et praeterea 381 (item A D), 427 <item Syr.), 441, 604. Versus 219—310 interciderunt, versuum 172—218 frusta tantum aetatem tulerunt. — Manuscripti, in quo vix ulla reperitur lectio notabilis, pagina una repraesentata est in tabula 64 Societatis Palaeographicae; ultimas duas exhibet tabula 1 Catalogi veterum manuscriptorum Musei Britannici quem curarunt v. d. Thompson et Warner (I 1881), sed ita ut vix quicquam possit dispici. Singulae paginae sunt versuum 41, 42, 43, 44, 45 (una 49).

Aliquanto recentior est papyrus Mus. Brit. CXIV, Bankesianus dictus a nomine inventoris W. J. Bankes, qui anno 1821 Elephantinae in Aegypti urbe eum emit. Saeculo post Christum 11° tribuitur a viris <1. Thompson et Leaf. Praestantissimi huius libri, qui litteris nitidis accurate est perscriptus, superest pars posterior, nempe paginae 16 versuum 42, 43 vel 44, quae continent $1 127—804; ultima pagina, in qua finis Iliadis legitur, habet versus 25. Loquentium nomina praescripta sunt J4%Mevg IIoLci^og 77o(u;rij;) etc.; manus alia, quae atramento pallidiore et calamo magis obtuso usa est, signa prosodiaca addidit. Collationem dedit primus G. Cornewall Lewis in Philological Museum 1831 vol. 1 p. 177 sqq., ultimus W. Leaf in Iliadis editione sua II p. xiv sq. — Egregiam imaginem paginarum duarum (vs. 649—735) praebet tabula 153 Societatis Palaeographicae, ultimas duas (vs. 736—804) optime repraesentat tabula 6 catalogi Thompsoniani, aliam paginam (vs. 516—560) depinxit Leaf in fronte voluminis II suae

Sluiten