Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Iliadis, versus 538—560 non male reddidit Wattenbach Schrifttafeln tab. 1. Videantur praeterea Thompson 1. 1. p. 6, LaRoche Textkritik p. 489 sqq. — In tabula nostra B iv dedimus versus il 759—707.

Ex eodem loco, unde papyrus CVII prodiit, anno 1854 ab Harrisio alius papyrus est erutus et in Britanniam delatus, ubi delituit usque ad eius mortem et aliquot annos postea, sed anno 1888 ex eius hereditate emtus est a viris Museo Britannico praepositis, nunc autem numero CXXVI designatur; vid. Kenyon Classical texts etc. — Malae notae hoe manuscriptum, quod IV0 p. C. saeculo tribuendum videtur, in codicis formam est compacturn ; continet autem R 101 — A 40, consulto omissis li 494—877 (navium recensione). Signis prosodiacis verba passim sunt ornata; singulae paginae tenent versus 48—50.

Aliorum papyrorum duorum Musei Britannici, qui tertio quartove p. C. saeculo videntur esseexarati, mentionern fecit Kenyon Classical texts etc.: in papyro CXXVII, qui 45 in singulis paginis habet versus, extant exigua quaedam rhapsodiarum E, Z, £ fragmenta, papyrus autem CXXXVI continet I 317 — A 544, sed usque ad A 352 frustatim est divulsus; singulae paginae sunt versuum fere 4(5. Commemoratu vix sunt digna temporis incerti fragmenta papyracea numero CXXIX insignita, quae libri A pauca verba exhibent; vid. Kenyon 1. 1.

In Museum Parisinum e Drovetti collectione pervenit papyrus in Elephantina insula repertus, unde pauca quaedam enotavit F. Osann in Quaestionum Homericarum particula II (Progr. Gissae 1852). Continet libri iV partem priorem usque ad versum 175, sed frustatim divulsam. Nonnullorum fragmentorum, in quibus versus 6—47 (qui paginae est ultimus) et vs. 143—175 ex parte supersunt, imagines arte lithographica expressas exhibet tabula XII operis Notices et Lxtraits des Manuscrits de la Bibliothèque Imperiale tome XVIII, seconde partie, papyrus Grècs du Louvre et de la Bibliothèque Imperiale 1865; versuum 143—175 imaginem hinc repetivit et supplevit Siivestre Paléographie pl. 55,2. Litterae sunt rotundae, satis elegantes, signis prosodiacis hic illic ornatae; manuscriptum circa Christi natales exaratum esse videtur.

Praeterea in Museo Parisino asservantur fragmenta papyracea tria,

Sluiten