Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quae in tabula XLIX operis modo laudati Papyrus Grècs etc. sunt depicta. Quorum primum exhibet unius paginae partem sinistram margine superiore carentem, in qua versuum Z 1—39 leguntur primi pedes. Secundum fragmentum continet duarum paginarum partem mediam, in qua leguntur versuum E 475—498 exitus et versus Z 518—535 tantum non integri; in tertio fragmento, cuius margo superior est integer, extat sequentis paginae initium, versus 2 544—501 continens.

Denique permagni momenti est volumen Oxoniense, quod Flinders Petrie anno 1887 ex Aegypti loco qui Fayum dicitur in Britanniam attulit et Universitati Oxoniensi dono dedit, ubi nunc in bibliotheca Bodleiana asservatur. In loculo, quo mulieris nobilioris corpus conditum erat, sub eius capite repertum est; vid. W. M. Flinders Petrie Hawara, Biahmu and Arsinoe, London 1889, tab. 23 et 24. Examinarunt et accurate descripserunt viri d. Sayce et Leaf, quem vide in volumine II Iliadis p. xv. Libri, qui V° p. C. saeculo litteris praegrandibus pulcherrime est pictus, singulae paginae olim continebant versus 21; nunc tarnen nulla pagina est integra, sed praeter minutula quaedam frusta, in quibus leguntur libri A versus 506 sq., supersunt tantum li 1—6, 45—49, 111 —115, 155—157, 200—205, 223—228, 245—252, 289—292, 331—337, 346—382, 391 — 404, 411 — 422, 433—446, 454—470, 472—486, 488—492, 494—510, 516—531, 538—559, 562—598, 601—621, 624 — 686, 692—731, 735—753, 755—841, 843—877. Signa prosodiaca passim sunt allita, praeterea critica nonnulla signa et scholia Aristarchea insunt. In tabula nostra A iii verba aliquot sunt depicta.

Post volumina papyracea commemorandae sunt membranae. Quarum antiquissima, eademque formosissima et praestantissima, est codex Aiiibrosianus bibliothecae Mediolanensis F 205, qui saeculo V° p. C. litteris quadratis nitide admodum est scriptus et tabulis pictis artis haud contemnendae passim exornatus, textus autem est optimae notae et signis prosodiacis distinctus; singulis paginis tributi sunt versus 24. Sed miserrime habitus est codex hic egregius, nam ea

Sluiten