Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tantum aetatem tulerunt quae exarata sunt in dorso imaginum, has enim manus barbara excerpsit marginibus resectis. Librorum A. B. J®—& fragmenta 51 ita sunt servata, quae versus continent S00. Publici iuris fecit primus A. Mai Mediolan. 1819, ex cuius editione pretiosissima sed parum accurata quae notatu digna videbantur anno 1821 excerpsit Ph. Buttmann in addendis ad scholia ad Odysseam p. 579 sqq.; LaRoche Textkritik p. 450 sqq. — Inter testes gravissimos referenda sunt misella haec codicis egregii fragmenta, quorum nonnulla cernuntur in tabulis 39, 40, 50, 51 Societatis Palaeographicae.

Aliquanto recentior est codex Syriacus rescriptus saeculi fere VI'. Foliis 59 continet magnam partem libri M et sequentium; interciderunt liber P totus et ceterorum multi versus. Supersunt M 273—471, N 133 — 265, 333 —398, 4(35 —530, 6(53 — 728, 79 7—5 20, 159—419, O 158—223, 356—421, 491—557, 77 199—264, 331—397,664—731, 798—8(32, .£93—358, 426—492, T 136—268, 335— T 172, 306—397, 465—X 113, 181—37S, 'F 57—323, 457—589, 656—788,856—5120, 285—483. In singulis paginis extant versus 33, summa cum cura litteris quadratis picti. — Manuscriptum, quod cum multis aliis codicibus Syriacis in monasterio Aegyptiaco repertum est, in Museo Britannico asservatur (Add. Mss. 17210); publici autem iuris fecit W. Cureton 1851; cf. LaRoche Textkritik p. 454 sqq., Thompson Catalogus p. 6, qui versuum 3 224—256 imaginem praebet in tabula 9. — In nostra tabula B v cernitur initium versuum 3 241—248.

Inter codices integros nullus est maioris momenti quam codex A '), id est Venetus Marcianus 454, saeculi X', egregia cura nitide admodum et emendate scriptus. Duarum paginarum (7' 302—326 et K 327—351) imagines praestantissimae subiunctae sunt scholiorum editioni Dindorfianae. In tabula nostra B vi cernuntur versus K 343—351 (omissis scholiis marginalibus).

Continet textum Iliadis cum scholiis vetustis; Aristarchi signa critica in fronte versuum habet appicta, quae desumta sunt ex Ari-

') Litteras, quilms hic ceterique codices in notuliw nostris criticis sunt desiguati, in hac praefatione signis pinguioribns excudendas curavimus.

Sluiten