Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

stonici libro de Aristarchi notis criticis (jtfpi Gtjuetav rijs 'lUdóog xcd Oóvoanctg), Augusti tempore scripto. Interciderunt folia 19, in quibus scripti erant versus E 336—635, P 277—577, 729—761, T126 —326, il 405—504; saeculo XV° textus ex alio codice est suppletus; in his igitur 935 versibus codicis vix ulla est auctoritas.

Scholia 111° p. C. saeculo ab erudito aliquo viro sunt excerpta ex Aristonici libro modo laudato, nee non e libris Didymi, qui Aristonici aequalis fuit, de Aristarchi recensione (mgl zijg AgiazctQ^ov dtoy&wöfuc), Herodiani de prosodia Homerica (tzcqï rijg 'IkictxTjg TtQoacodïag), Nicanoris denique de Homeri interpunctione (negl aziyfifjg). Herodianus patrem habuit Apollonium Dyscolum grammaticum notissimum, Romae autem floruit sub Marco Aurelio; Nicanor sub Hadriano vixit. Disertis verbis hi fontes indicantur in fine singularum rhapsodiarum, e. g. ad calcem rhapsodiae I': nuQuntixiu zu Aqlgzovlxov Gijusïa xcd zu Aidvfiov rcsQi zijg . 1 oii)Tttoyj-iov 1)1 ooifoiGHog, zivci dè xcd ix rijg IKicixTjg 7tQOGioöcag Hyuduu'ov xcd NixdvoQog nepl tijg 'OfitjQixijg Gziyfiïjg.

Ex quatuor igitur hisce libris excerpta scholia ad Iliadem et Odysseam postea ab indoctis librariis in breviorem brevioremque formam non sine sensus detrimento sunt contracta, tum intermixtis Porphyrii verbosis animadversionibus aliorumque observatiunculis futilibus vel etiam plane absurdis in immensuni sunt adaucta. Dubitari autem nequit quin multae Alexandrinorum observationes criticae aut omnino mterciderint aut ita mutilatae ad nos pervenerint ut verus sensus nos fugiat. E Genevensi codice (de quo vid. infra) nonnulla, quae veteres critici ad librum (P annotaverant, melius nuper innotuerunt; pauca praeterea e papyris sunt suppleta.

Aristarchi signa critica, quae supra commemoravimus, haec sunt:

1) SinkTj (>—), quam apponebat versibus ubi occurreret vocabulum diffleile aut lectio diversa aut aliquid quod ad alios locos recte constituendos conducere putaret; e. g. A 3 i] ömktj özi zivèg xctxiög youtpovGi xscpcdag" (pro ipv/üg).

2) öinlrj negieoTiyttévr] (>-j—), ad redarguendos Zenodoti errores. E. g. R 239: „ ij ómXTj ncQKGziyuévr] uzi Ztjvóóozog yQucpci fov" (pro co).

3) ofieXóg (—), ad notandos versus aliquam ob causam suspectos. E. g. A 29—31: „ ü&ezovvzcti ozi uvakvovGi zfjv tnixctGiv rot) voü xai zt]i> cntsdrjv.u Est autem ubi diple et obelus coniunctim ponantur; e. g. K 240 3 114.

Sluiten