Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

4) «artQLO/.og (■*•), ad designandos versus alibi perperam repetitos. e. g. A 12 sqq.; recurrunt enim vs. 372 sqq. — Illis autem versibus, quos Aristarchus aliunde irrepsisse censebat, asteriscum cum obelo appingebat; e. g. A 372 sqq. — Interduin asteriscum comitatur diple periestigmene, e. g. A 208 sq.

Raro occurrunt avrlatyfia (;>) et anyfii) (•), dubitationis signa, quae Aristarchus adhibebat locis ubi bis deinceps idem legitur, ita ut alteram utram enarrationem delendam esse appareat, utra tarnen spuria sit non constet; prioribus versibus turn praefigebat antisigma, posterioribus punctum; vid. <r) 535—537 et 538—541, K 397—399 ').

De ceteris codicibus pauciora quam velles sunt cognita, neque aequum de iis iudicium ferri potest; nam casu magis et temere quam ratione collati sunt, prouti in manus virorum criticorum incidebant, multi autem in bibliothecis latitant a nemine hactenus excussi. Sed spes est fore ut post paucos annos melius de singulorum manuscriptorum, in quibus Ilias servata est, pretio aetate cognatione iudicari possit; nam egregia diligentia huic labori incubuit vir sagax et industrius W. Leaf, et nuper Universitas Oxoniensis perito codicum aesti matori T. W. Allen mandatum dedit ut codicum Homeri per cunctas Europae bibliothecas anquisitorum accuratum conficeret catalogum.

Interim Leaf Iliadis codices, qui in Museo Britannico et in bibliotheca Parisiensi asservantur, examinavit, et in Journal of Philology 1890 vol. XVIII p. 181 sqq. et 1891 vol. XX p. 237 sqq. demonstravit post codicem A nullum manuscriptum maioris esse momenti ad textum constituendum quam Parisieiisein 2Ï(>(> (LaRoche Hom. Textkritik p. 471, n° 86) saeculi XIII' exeuntis aut XIV' ,qui Constantinopoli emtus est et olim fuit Solomonis patriarchae Hierosolymorum.

Cum hoe exemplari quam accuratissime concinunt Codex Vindobonensis linteus n° 5 iLaRoche L) saeculi XIV', Iliadem cum Odyssea continens (cf. proleg. Odysseae nostrae p. xn), et Lipsiensis linteus n" 1275, cuius ulterior tantum pars, in qua leguntur P 90—SI finem, aetatem tulit; prioris partis (A—I' 89), quae aliunde est suppleta,

') In poetarum ^cenicorum et melicorum editionibus prorsus diversus erat usus signorum — (paraj,rraphi), diples, asterisci, teste Hepliaestione p. 133 sqq. Gaisford.

Veterum, etiam Romanornm, notas criticas habes in Suetonii editione Reift'erscheidtiana p. 137-144 et in Gardtliautseni Palaeographia p. 288 sqq. — De criticorum Homericorum notis vid. Sengebuscli in Dissertatione Homerica I p. 25 nq.

Sluiten