Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Et quamquam textus Homerici origo densis nebulis est involuta, id tarnen satis certum videtur, tempore Platonis ab hodiernis manuscriptis non admodum fuisse diversum.

Quae cum ita sint, criticis hodiernis duae patent viae. Aut acquiescendum est in textu tradito, si quis autem otio affluit et taedium devorare non recusat, adhibitis omnibus quae supersunt manuscriptis aut parte eorum selecta textum illum quam accuratissime potest constituere. Sic tarnen multa agendo nihil aliud efficiet quam ut textus evadat talis fere qualem vilissimum quodque Iliadis vel Odysseae exhibet exemplar, paucis tantum locis et ccóiacpógois potissimum in rebus inde discrepans. Aut editor hodiernus emendare conabitur quae accepimus, fretus non fallacibus et inter se discrepantibus codicum papyrorumque testimoniis sed dictionis epicae metrique legibus, quae multorum acumine indefessoque studio sensim sunt indagatae. Sic vero latus patet campus singulorum opinionibus, neque unquam fteri poterit ut de omnibus, quae huc in cehsum veniunt, quaestionibus omnes idem sentiant. Ne id quidem praestare potest criticus quantumvis a temeritate et libidine abhorrens, ut semper sibi constet ipse; nam in diversa identidem trahimur dubiique passim haeremus, quid non sanum sit perspicientes, fortasse etiam cur corruptum sit intellegentes, sed certum remedium non tenentes.

Aliquid tarnen hac via attingi potest, et vel multum assequimur cum discernimus quid vitium crepet, quid sincerum sit; quid antiquam linguam deceat, quid aetatem prodat recentiorem. Nihil autem utilius est ad sensum pulchri acuendum, nihil magis conducibile ad iuniorum praesertim effingenda ingenia facultatemque criticam confirmandam, quam tale studium carminum Homericorum, quo singula verba singulaque enunciata sedulo pensitentur et ad leges exigantur quae non pro recentioris cuiuspiam philologi arbitrio scriptae sunt sed multorum diligentia ex ipsis carminibus epicis erutae.

Sluiten