is toegevoegd aan uw favorieten.

De questierders van den aflaat in de noordelijke Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

3. 1339 (Nov. 26). Johatines van Diest, bisschop van Utrecht, gelast aan de onderhoorige geestelijkheid, de gelden die aan de procuratoren van hel kapittel ten Dom toekomen terug te geven binnen 15 dagen, op straffe van interdict en excommunicatie.

Johannes, Dei gracia episcopus Traiectensis, universis ecclesiarum rectoribus et ipsorum loca tenentibus, necnon presbyteris et clericis per civitatem et dyocesim nostras constitutis, ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino sempitemam. Sua nobis, venerabiles viri, decanus et capitulum ecclesie nostre Traiectensis et specialiter procuratores fabrice eiusdem ecclesie quescione monstrarunt, nobisque ad memoriam revocarunt, quod licet felicis memorie antecessores nostri episcopi Traiectenses, nosque eorum vestigia laudabilia non immerito prosecuti, digna consideracioneadvertentes, quod structura eiusdem ecclesie nostre iam nimia vetustate corrupta, periculosam ruinam minetur, ipsique antecessores nostri et nos eandem structuram noviter restaurare ad honorem Dei et beati Martini patroni nostri, inceperint et inceperiraus ex sectis lapidibus opere polito et quam plurimum sumptuoso et ut opus huiusmodi perfeccionem capiat ciciorem, bona iniusto modo acquisita, que nesciuntur quibus de iure sit restitucio facienda, per civitatem et dyocesim nostras predictas emergencia, eidem open deputaverint et deputaverimus assignanda, necnon vobis ecclesiarum rectoribus predictis ceterisque subditorum nostrorum confessoribus, certis suspensionis et excommunicacionis penis adiectis mandaverint et mandaverimus, quatenus huiusmodi bona necnon vota et peregrinaciones eorumdem subditorum nostrorum ex voto vel alias obligatas, Iherosoliraitano dumtaxat excepto, prout ad nos pertinet, in pecuniam commutare valeatis per eosdem in opus dicte fabrice et non alias convertendas et quamvis anno lapso et amplius certis et racionabilibus ex causis, omnes indulgencias, potestates et mandata, quibuscumque coliegiis seu personis, super recepcione huiusmodi iniustorum, seu votorum commutacione predictorum sub quacumquc forma verborum, eciam si expressam et specialem oporteret fieri mencionem, seu sub aliis quibuscumque non obstantibus indultas vel concessas, revocandas duxerimus preter quam ad opus fabrice antedicte quas eciam hiis presentibus revocamus, nihilominus quidam, qui nomen Domini in vanum recipere non formidant, post et contra assignacionem et renotacionem nostras predictas huiusmodi iniusta recipere, necnon vota predicta commutare et ipsas exinde redactas pecunias, non ad usum dicte fabrice sed in proprium et alias contractare et convertere in grave dicte fabrice dispendium non formidarunt hactenus nee formident, quidam eciam layci vos rectores ecclesiarum predictos et alios eiusdem fabrice procuratores et nuncios, in ecclesiis vestris predictis et alias non permittunt ad opus dicte fabrice a fidelibus petere caritatis subsidia, nisi certis per ipsos laycos assignatis diebus, vel sub extorcione porcionis huiusmodi petendorum, et quia nostra interest dicte ecclesie nostre Traiectensis super dampnis et dispendiis huiusmodi oportunis remediis providere, excommunicamus omnes