is toegevoegd aan uw favorieten.

De questierders van den aflaat in de noordelijke Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

et singulos cuiuscumque ordinis, status aut condicionis existant, qui bona iniusta predicta, necnon pecunias vel res alias ex commutacione votorum predictorum redactas receperint, tradiderint vel exsolverint, nisi ad opus fabrice antedicte. Inhibemus eciam sub pena excommunicacionis, quam ferimus in hiis scriptis eisdem, ne quis contra assignacionem et renotacionem nostras predictas se de huiusmodi bonis iniustis et commutacione votorum predictorum intromittere audeat quovis modo, propter quod vobis et unicuique vestrum, in virtute sancte obediencie et sub penis suspensionis et excommunicacionis districte precipimus et mandamus, quatenus prout a latore presencium requisiti fueritis, hunc nostrum processum ubi, quibus, et quociens necesse fuerit, insinuare et publicare curetis, monentes universos et singulos in genere et de quorum nominibus vobis constiterit in specie, ut infra quindecim dies post vestram monicionem, quorum quinque pro primo, quinque pro secundo, et residuos quinque pro tercio et peremptorio termino ac monicione canonica assignamus eisdem de huiusmodi iniustis seu votorum commutacionibus, post et contra assignacionem et reccpcionem nostram receptis scu debitis, procuratoribus dicte fabrice satisfaciant competenter, ac de perturbacione et extorcione porcionis predictis omnino desistant, ipsisque procuratoribus de huiusmodi ausu temerario satisfaciant; alioquin ipsos et quemlibet ex eis, qui in premissis contrarii fuerint vel rebellos, si rectores universitatis fuerint, ipsos et universitatem predictam interdicamus, si singulares persone fuerint, ipsos innodamus excommunicacionis sentenciam in hiis scriptis, et contra ipsos tamquam invasores bonorum ecclesiasticorum procedi volumus provincialibus institutis, diem seu dies insir.uacionis, monicionis et execucionis presencium et quid in eis relacione dignum vobis occurrerit, nobis per vestras littcras annexas presentibus remandare curetis, ita quod in hiis exequendis unus vestrum alios vel alium non exspectet. Datum anno Domini millesimo trecentesimu tricesimo nono, in crastino beate Catharine virgmis ').

Origineel Charter in het Archief v. d. Dom, N°. 128. Een uithangend zegel.

Cartularium v. d. Domfabr., fol. 72recto. 34 regels; 27 c.M. lang en 23 c.M. breed.

Ub9}

1) Gelijkluidende brief is gegeven: 1340 — Sabbatho post Reminiscere (Mrt. 18).