is toegevoegd aan uw favorieten.

De questierders van den aflaat in de noordelijke Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

van den Lo, clericum iuratum, in commissis fidelem, nostrum ac nove fabrice dicie ecclesie nostre Traiectensis procuratorera, negociorum gestorem et nuncium specialem, a nobis ad infrascripta specialiter constitutum et ordinatum, seu ipsius nuncios, omnes et singulos per eundem eligendos ad quos cum hiis nostris litteris vobis duxerit transmittendos, cum ad vos et vestrum quemlibet venerint, pro fidelium elemosinis in vestris ecclesiis, monasteriis, seu capellis, ad opus eiusdem nove fabrice petendis, una die tantum in anno presenti et eadem die semel vel pluries, ob honorem Dei et piissimi sui confessoris Martini, nostre et tocius dyocesis matricis ecclesie patroni, reverenter ut decet et favorabiliter, omnibus aliis negociis postpositis admittatis. In quacumque quindena anni nunc presentis, noster procurator predictus seu ipsius nuncii, unam diem determinatam semel in anno, ut preraissum est, quam vobis duxerint iniimandam, in qua in vestris ecclesiis negocium nove fabrice dicte nostre ecclesie proponere voluerint, eadem quindena durante, nullos questores seu questuarios admittatis, nisi primitus negocium nove fabrice per dictum nostrum procuratorem aut ipsius nuncios decenter fuerit consummatum. Sed postquam negocium nove fabrice totaliter fuerit expeditum, ipsos questores seu questuaiios in suis negociis vobiscum proponendis, benigne admittatis quos merito noveritis admittendos. Preterea dictum nostrum procuratorem seu ipsius nuncios, cum omni reverencia et honore, quos eisdem impendere poteritis, recipiatis, et subditis vestris redpi faciatis, populum vobis in Deo commissum fideliter inducendo, ut prefato nostro procuratori seu ipsius nunciis, de bonis sibi a Deo collatis, pia caritatis subsidia ad opus nove fabrice ecclesie nostre predicte liberaliter amministrent, ut per he< et alia bona opera que, Domino inspirante, fecerint, oraci'inum nostrarum participes effici et eterne vite bravium consequi, mereantur. Presentibus post dominicam, 7,Invocavit' a data earundem minime valituris. In quorum testimonium sigillum nove fabrice ecclesie nostre Traiectensis predicte, eisdem presentibus duximus apponendum. Datum anno Nativitatis Domini millesimo trecentesimo octuagesimo primo, mensis Marcii die decima quinta.

Orig. Chart. Archief v. d. Dom, Geen zegels.

N". 696. 22 regels ; 30 cM. lang ; 25 cM. breed.

24. 1381 (Juli 12). Ghyselbertus de Renen, proost van West-Friesland, beveelt, dat men de questierders van St. Cornelius Indensis bij Aken, in de kerken van zijn gebied ontvange en hun aalmoezen uitreike.

Ghyselbertus de Renen, prepositus Westfrisie, universis et singulis personis, canonicis, ceterisque presbyteris in prepositura nostra Westfrisie constitutis, ad quos presentes littere pervenerint, salutem in Domino sempiternam. Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Domini