is toegevoegd aan uw favorieten.

De questierders van den aflaat in de noordelijke Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nostri Iesu Christi. recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, oportet nos ergo diem extreme messionis operibus misericordie prevenire ac eternorum intuitu adeo seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu colligere valeamus in celis. Qua propter universitatem vestram rogamus, monemus et in Domino salubriter exhortamur ac in virtute sancte obediencie et sub penis suspensionis et excommunicacionis districte precipiendo mandamus, quatenus nuncios monasterii sancti Cornelii Indensis, Coloniensis diocesis, cum ad vos venerint, fidelium elemosinas petituros, in ecclesiis vestris caritative et sine exaccione qualibet, nisi vobis proprio motu largitum fuerit, sub penis antedictis et contradiccione aliqua admittatis, et a subditis vestris recipi faciatis, dies vero et hora, quos lator presencium vobis nominaverit tamquam celebris habeatur et sollempnis, quousque dictum negocium per dictos nuncios fuerit consummatum, populum vero parochianos et subditos vestros vobis a Deo commissos, in ecclesiis vestris convocatos fideliter inducendo, ut dictis nunciis sibi a Deo collatis pia caritatis subsidia ail opus dicti monasterii liberaliter et fideliter amministrent. Contradictores vero et rebellos, si qui fuerint in premiss-is, citetis peremptorie coram nobis Traiecti, vel coram decano nostro, quandocumque a dictis nunciis super hoe fueritis requisiti. Quorum nomina vobis nominabunt ad diem seu dies competentes et ad latoris presencium voluntatem nobis de ïnobediencia et dictis nunciis de suo impedimento responsuros. Nomina vero citatorum et diem vestre citacionis nobis fideliter rescribentes, in hiis autem exequendis alius vestrum alium seu alios non exspectet sub penis antedictis. Presentibus post annum a data presencium computandum minime valituris, ac eciam iure fabrice ecclesie Traiectensis in omnibus semper salvo. Datum anno Nativitatis Domini millesimo trecentesimo octuagesimo primo, mensis Iulii die duodecima.

•Orig. Chart. Archief v. d. Dom, Zesels ontbreken.

N». 701. >7 regels; 27 rSf. lang; 15 cM. lirecd.

■25. 1382 (MaaTt 31). Risschop Florentius van Wevelinkhoveti, geeft den procuratoren van de kerkfabriek ten Dom het privilegie, de brieven der questierders te onderzoeken, hen aan te stellen, te straffen en af te zetten, en verbiedt aan de onderhoorigt geestelijkheid hen te ontvangen, tenzij ze van wettige brieven zijn 7'oorzien.

Florencius, Dei et apostolice sedis gracia episcopus Traiectensis, ad perpetuam rei memoriam. Universis Christifidelibus facimus manifestum, quod licet, sicut predecessores nostri episcopi Traiectenses commiserunt, eciam per patentes litteras nostras, procuratoribus fabrice ecclesie nostre Traiectensis presentibus et futuris et < uilibet eorum ir.solidum super