Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

«*< Bruxellae, Lovanii, Antverpiae, orationes pias atque « devotas edidit. Ad ccelestem gloriam ex mortal i car« cere evocatur, anno redempti a Filio Dei orbis 1515 « Decemb. die XI.

Petrus ab Opmeer in illustri historia Martyrum Alcmariensium, cap. 3.

«Theodoricus Monasteriensis prisca et rudi illa « setate, primarius Catechista per Belgium habebatur, « cujusque liber, speculum christiani hominis, passim « puerorum manibus terebatur. *

Franciscus Gonzaga totius ordinis FF. Minorum Minister Generalis, in origine seraphici Ordin. Franciscani parte 3, in provincia Germ. infer. conventu primo.

« Pater Theodoricus de Monasterio, qui obiit anno « 1515, sepultusque in choro nostro, cujus effigies ibi « palam asservatur, vir tam eximiae sanctitatis extitit, « ut vivus atque defunctus miraculis claruerit. Multum « laboravit hic pro Reformatione Provinciae Germanise « inferioris, et maxime conventus Lovaniensis. De hoe « Patre memoriae proditum est, ipso suae mortis die « concionem ad populum habuisse, ac suae resolutionis « horam imminere, verè prsedixisse. Suum animarum « zelum fervidum clare exposuit, peste grassante Bru« xellae, ubi vices pastorum sollicite, pieque supplens, « 32 millium peste laborantium confessiones excepisse, « aliaque Sacramenta ministrasse certoconstat; eumque « Dominus in medio tantorum periculorüm sic servavit «incolumem, ut postmodum veniens Lovanium, in « restitutione Regularis disciplinae praecipuus extiterit.

* Dom. Guillelmus Estius in sud historid Martyrum Gorcomiensium, pag. 181, (Editio. Lov. Loet. Reusens.)

Vixerat in eo Conobio. (Lovaniensi) ante id tempus annis non ita multis Vir per Brabantiam vit® sanctitate etVerbi Dei praedicatione celeber Fr. Theodoricus Monsterus. (Monasteriensis. ) dequo multa prceclara memorantur.

Sluiten