Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nee unquam vacat solitudo, quae Deum incolam nabet. In hac dilectis ad cor loquitur, in hac illum invenire et ipsi confabulari datur jis, qui pro ejus amore lurbas suorum familiarium deserunt, saeoyli inquietudmem fugiunt et ad ipsius solius cordiale anhelant alloquium. Quod Theodorico nostro datum est, dum a mundi strepitu longius elongatus, ac propinquior coelo tus, in hoe pauperculo et humili tuguriolo suavetn et caïlestium gaudiorum meditatione sublimem vitam duxit. *

Neque tarnen ita pedibus Domini haesit afïïxus cum Magdalena, quin et Marthae officium, ubi necessitas exigebat prompte subierit. Erat Bruxellse Monasterium Tertiae Regulse S. P. Francisci, cujus sorores ad altiorem vitse et virtutum gradum capessendum sedulo conortatus, tandem eö deduxit, ut arctiorem vivendi ingressae semitam, strictam illam S«- Clarae virginis Regulam anno 1503 sint amplexatae. Et licet laborioso Guardianatus m hoe conventu implicaretur officio, nihilominus tarnen diligentissime Verbi instabat ministerio, optimam ratus esse partem, si omnia omnibus factus, omues Chnsto lucrifaceret. Tandem setate ac meritis plenus simul atque anno 1806. Lovaniensis conventus Observantiae Regulari accessisset, Theodoricus sanctioris vitse in eo corroboraturus fundamenta, tanquam fidus paternarum existens aemulator traditionum, Guardianus in eo instituitur, ut quod alibi sancto exemplo vitse et verbo doctrinse firmaret, hic tanquam bonus sti miles omni conatu promovere studeret. Quod cum intensissimo cordis zelo prosequitur, quadam die verbum Dei populo proponens, brevem tabernaculi sui depositionem instare, spiritu prophetico edoctus publice ex cathedra prsedixit. Dicto fidem fecit eventus.

tn Arc>l- Cmv Boelmd. invenitur Prov. Col Definitor et per 60 annos m müüid Franciscand vixit. ^ ' "

Sluiten