is toegevoegd aan uw favorieten.

De minusprobalismo

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

lib. 2, de Canoniz. Sanctorum, cap. 34, 11. 12, Ed. Rom. 1788, p. 87, scribit: Servi Dei doctrinam.... ad summum posse dici non reprobatam, si Revisores retulerint, nihil in eius operibus reperiri, quod adversetur Decretis Ubani VIII et iudicium Revisorum fuit a Sacra Congregatione approbatum et a Summo Pontifice confirmatum.'' 1)

Quibus expositis iure quidem ac merito concludere licet, illud, de quo verba fecimus Ecclesia; iudicium, per se solum non suffieere, ut opinio aliqua illico practice probabilis liabeatur ; quam conclusionem ipsa S. ('ongregatio Indicis sua respondendi ratione confirmare milii videtur.

Quibus ad maiorem notatis, conccdo minoren/, atque conclusionem eadem ratione distingno, qua distinxi maiorem. Neque reponas , S. Congregationem absolute declarasse, non esse inquietandum coniessarium, qiti omnes Beati Alphonsi sequitur opiniones liac sola ratione quod a S. Sede Apostolica „nihil in operibus censura dignum" repertum fuerit. Etenim, mens S. Congregationis ulterius extendi nequit quam fert ratio, qua sola confessarium niti supponit consultatio. Ea autem ratio efficit, ut confessarius praedictus nihil agat, quod, ratione habita opinionis quam sequitur, opinionis inquam, quae ab Ecclesia non est reprobata, reprehensione dignum sit aut ipsi crimini verti possit.

Huic autem responso fortassis obstat quod in eo non satis salvatur sensus, quetn auctores vocibus: „Non est inquietandus" inesse autumant; siquidem verba praedicta mente theologorum positivam permissionem involvunt. Utrum sensus hic necessario et semper admitti debeat, an ille quem in hoe nostro responso supposuimus sensus verba praedicta sufficienter explicet, sapientioribus iudicandum relinquo.

Ceterum potest etiam alia ratione difficultati propositae satisfieri. Hinc:

Respondeo II: .Vego maiorem, qua; est: Ut aliquam opinionem in praxim deduci liceat, mente S. C. Poenitentiariae sufficit, prout ex responso diei 5 Iulii 1831 inferri potest, ut a S. Sede nulla

I) Errant igitur I.ehmkuhl (O. c„ p. 70 , Cathrein ('Jheo/. —prak!. Quartalschr., 1905, S. 545), et Noldin (Zeitschrift für k-ath. Theologie, 1906, S. 5541, qui censent, maiorem subiectis verbis vim inesse.