is toegevoegd aan uw favorieten.

De minusprobalismo

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

piani practice sequi opinionem minus probabilem et minus tutam, relicta probabiliore." (ap. Gonzalez D. 13, n. 76). Patet igitur satis incompleta esse qu.ne narrat Arcndt. „Card. Pallavicini, ita ille, aperte docet benignam, sed a Thyrs. Gonzalez atque ab Eusebio Amort narratur voluisse eam retractare ante mortem : reapse Gonzalez recitat aliquam eius epistolam, in qua retractationem exhiberi clicit. Atvero in ea epistola ad P. M. Klizalde, 27 Maii 1T62, Pallavicinus non reicit benignam sententiam, sed perperas eius sententia; interpretationes sive extensiones, uti legenti fit manifestum." (Crisis, p. 301).

Passerini de Scxtula O. /'. notat: „Quamvis liceat opinari contra opinionem ab aliis communiter iudicatam ut veriorem aut probabiliorem, si qui operatur, rebus bene pensatis et utraque opinione txaminata, iudicat propriam opinionem esse veriorem : nihilominus omnino illicitum est, relicta ea, quam operans iudicat veriorem, operari secundum minus veram.... Et in hac parte libenter adhasreo sententia; eorum qui dicunt non licere sequi opinionem minus probabilem relicta probabi/ion, quam docuerunt S. Thomas,. .. Scotus, Tabiensis, Armilla, Sotus, Martinez de Prado, Mercorus, et Fagnanus latissime, et ijuamplures a/ii, quos isti referunt." 1) Kt paulo post: „Quod si, inquit, quis dicat,... quod liceat amplecti opinionem minus probabilem, relicta probabiliori, quia, cum opinio probabilior sit incerta, iudicare potest absolute, quod utrumque oppositorum sit incertum, et sic, quod /ex sit incerta et non obliget, negatur conscquentia. Non enim potest ferri hoe iudicium ex imequali incertitudine ; et ubi una pars simpliciter est certior, illa simpliciter est conformior rationi, et ideo, si certius sit, causam comprehendi sub lege, lex obligare censenda est." 2) — Adde, sententiam plurium theologorum tune temporis florentium dubiam esse atque ancipitem, ita ut in neutram partem trahi posse videantur. Quos inter numerandi sunt Carde nas, Bannez, Valentia, Reginaldus, Coninck, Card. Toletus, Graffitis, Angles, Zerola atque ipse etiam Vasquez. 3)

4. Postquam Alexander VII anno 1665 multas laxiores opi-

1) De Hominum Statibus ft Officiis, qu. 186, a. 8, n. 254.

2) L. c., n. 281.

3 Videsis I'er Ilaar, l»e syst. mar. antiquorum prohabilistarura, p. 73 et passim,