is toegevoegd aan uw favorieten.

De minusprobalismo

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

immmutionem splcndoris, eamque Iansenianorum fraudibus, coiiviciis et clamoribus totam deberi. Quod si certum est, multas veritates quandoque obscuratas aliquantulum fuisse vi et pcrtinacia adversariorum, quid mirum si probabilismo idem acciderit." i) — Mortem illam probabilismi, de qua in citatis verbis sermo est, non tam Iansenianorum fraudibus, conviciis et clamoribus quam SS. Fontificum curis deberi, supra videre est. (p. 17—42.)

instabis : Dato quod multi probabilismum reprobaverint, certum tarnen est muitos theologos eosque graves praedieto systemati patrocinari. „Atqui, inquit Bucceroni, qui doctrinam sequitur in praxi quam plures iique gravissimi theologi docent, prudenter agit ; qui autem prudenter agit honeste agit. Ergo." 2)

Respondeo I. Neg. cons.; etenim quum permulti quoque iique gravissimi theologi probabilismum illicitum esse censeant, prudentia prEcipit, ut ille, qui sola auctoritate nititur, saltem in duino maneat quoad probabilismi liceitatem. Atqui systema dubie licitum nequit generare conscientiam practice certum. (p. y2) Ergo imprudenter agit qui ob solam auctoritatem probabilismum sequitur.

Quod spectat doctiores :

Respondeo li : Dis/mg. min.: Qui doctrinam sequitur in praxi quam plures iique gravissimi theologi docent, prudenter agit, si visis argumentis adversariorum prudenter iudicare queat, theologos memoratos non fuisse captos errore, conc.; si illud prudenter iudicare nequeat, neg. Atqui argumenta Capite II adducta eiusmodi esse videntur, ut patronos probabilismi recte sensisse nequeat prudenter iudicari. Ergo is, qui eorum doctrinam ad praesentem materiam quod spectat in praxi sequitur, non agit prudenter.

Idem respondendum ad h;ec P. Schiffini: „LTt vis huius argumenti enervetur, dicere fortasse qui posset, neminem revera actu obligari prascepto illo speciali, de quo probabilis habetur opinio, quod non existat, sed generaliori lege, qua adstringimur in rebus huiuscemodi sequendi quod tutius est, vel saltem quod probabilius ; quemadmodum qui conscientia erronea laborat, 11011

1) Theol. mor11. 62.

2) Theol. mor.y n. 25.

8