Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

invasionem (21). Recto autem monet doet. legboüx (22), paralysin deficere in maximo apoplexiarum meningearum numero. lino cl. ckuveiluier profitetur, se saepius vidisse manifestas haemorrhagiae cerebralis eicatrices, ubi ex anamnesi constabat, nullam paralysin praecessisse (23). Quod ad sensus turbam attinet, modo simplex est offuscatio (éblouissement), modo sensus rotationis, ac si quid in capite disrumpitur; nunc aeger quidem insensilis apparet, sed post insultum omnia, quae ei acciderant, reminiscitur, in aliis deniquecasibus perfecta conseientiae abolitio obtinet. Praeterea notat iiochoux (24) in stupore apoplectico animadvertentendum esse characterem turbae diuturnum etpersistentem, quem viribus ingenii affert, ita ut aegrotantes diu mirantium speciem prae se ferant. Quod ad paralysin, omnia organa vitae animalis, vel singula, vel cuneta afficere potest; in boe casu paralysis generalis, in illo partialis obtinet. IJbi paralysis generalis adest, qualuor arlus elevati uti moles iners decidunt, semperque liicce status conjungitur cum conscientiae abolitione et comate profundo (25). Modo liaec paralysis persistit, et tune semper terminatio letalis est, modo brevi dissipatur tuncque simplex tantum liemiplegia superest. In genere paralysis generalis minus certo haemorrhagiam eerebri indicat, quam hemiplegia (26); paralysis contra partialis ad certissima haemorrhagiae cerebralis signa pertinet, Semper locum habet in latere effusioni sanguinis opposito, quod jam observaverat Aretaeus, sed postea oblivioni traditum primus rursus

(21) Dict. de Tticd. et de chir. prat. p. 314.

<22) 11., p. 569.

{23) Anat. pathol. Livraison 6, Observ. 1, in Annot.

(24) 1. c.

(25) Andral, Clinique mcdicale, t. V, p. 257 (ed. Bruxell.)

(26) Rochoux, 1. 1, p. 141; Andral, Clin. med. 1. c, Legroux, 1. 1. p. 592.

Sluiten