Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

musculorum. Pulsus plenus et lentus, debilis et fi'öquens, in multis casibus plane naturalis est. Quoad respirationem, saepe quidem laesa animadvertitur, praesertim in gradu morbi vehementiori, ubi frequenter stertorosa es't, hoe verö non semper obtinere et aliquando eara prorsus regularem esse docet exemplum magni daubentoni a pinellto relatum (37). Color faciei aliquando quidem profunde ruber est, contrarium verö saepe etiam locum habere jam constat ex verbis Burserii (38): »Caveto autem ne ex sola »facie pallida aut ex senili aetate statim credas non esse «sanguineam. Non raro enim in senibus, apoplexia cum «facie pallida denatis, sanguis intra cerebrum eflusus inven»tus est, tuncque pallor vitae deficientis effectus fuit, non »sanguinis inopiae signum." Quoad contractilitatem iridis, in gravioribus gradibus vulgo immobiles sunt pupillae, ceterum modo contractae modo dilatatae, saepe etiam unum contractuin, alterum dilatatum est. Deliria primis post insultum temporibus rarissima sunt; tuin demum oriuntur, quando reactio inflammaloria cerebri laesionem sequitur. Convulsiones denique saepe graviorem insultum comitantur, uti etiam contractura musculorum, quamvis haec in genere magis uti emollitionis cerebri vel apoplexiae capillaris signum consideretur (39). Ubi convulsiones adsunt, hae plerumque manifestae sunt in latere paralysi opposito (40), licet etiam leviores motus in brachio paralytico observaverim (41).

(37) Nosogr. phil. T. iii, p. 62.

(38) Institutiones, Vol. 3, cap. 4, Jj XCIX.

(39) Cf. Legroüx, I. I. p. 605.

(40) Cf. Fabre, 1. 1. p. 216, sqq.

(41) Cf. histuria STUNTJE VUURS.

2

Sluiten