Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

CAPUT III.

LAESIONES QUAE IN CADAYERIBUS ÜAEMORRRAGIA CEREBRI EXSTINCTORUM REPERIIHVTÜR.

§ 1. Uti morbi nomen indieat, in effusione sanguinis intra cranium eonsistit, varia tarnen pro extensione, sede et loco unde sanguis provenit; hine distinctio inter haemorrhagiam cerebri, cerebelli, pontis Varolii et medullac oblongatae, inter haemorrhagiam meningeam, circumvolutionum cerebri et hemisphaeriorum, inter haemorrhagiam arteriosam, venosam et capillarem, inter haemorrhagiam cmn aut sine ruptura vasoriim manifesta, inter haemorrhagiam denique cum aut sine fibrarum encephali laceratione. Porro ipsius sanguinis qualitates slatusque partium ambientium Taria morbi periodo in eomputationem veniunt. Tandem laesiones in remotis quoque partibus obviae, quae frequenter in hacee haemorrhagia oecurrunt, etejusnaturam saepissime illustrant, dignaesunt, quas paucis memoremus.

5 2. Ubi aeger moritur primis post insultum diebus, frequenter eadem eongestionis signa, quae jam in ictu sanguinis meinoravimus, in conspectum veniunt. Integumenta eapitis, durae matris ejusque sinuum,piae quoque meningis ipsiusque cerebri substantiae vasa sanguine ut plurimum redundant. largae porro ecchymoses et sugillationes in collo, pectore et ad crura frequenter oceurrunt. Remotis cerebri tunicis, aliquando sanguis inter has et ipsam cerebri superficiem effusus reperitur (apoplexia me-

Sluiten