Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tincta; saepe etiam quando durante insultu per novam congestionem haemorrhagia renovata est, extra effusionem primitivam firmiorem, alia strata molliora et fere semiliquida Tidemus.

§ 3. Primis post insultum diebus adspeetus harum laesionum non multum mutatur; ab octavo ad duodeeimum diem quo stadio, notante Cl. ciujveiliuer, vis absorptionis maxime viget, sanguis colorem sordide luscum habet (12): quo plus temporis a periodo invasionis praeterlapsum est,eo magis decolor, eo densior fit, magna tamen different ia pro casibussingularibus obtinente. Sic aliquando post septem menses partim concretus, partim liquidus inventus est, et colore rubiginis ferri praeditus, dum aliis in casibus post diem 45 absorptio completa fuit, et sanguinis loco uil nisi serum obvium. In genere tamen multi menses postulantur, antequam sanguis plane èvanuerit. Simulcicatrisationis negotium, s. in locis erosis s. incavernis incipit, et saepe membranaspecialis sanguinem efïusum circumdat (13).

Ubi simplex erosio obtinet, superficies ulceratae sensim cicatrisantur, quo magis sanguis absorbetur, et cumsuperstite depressione arachnoideae circumdanti adhaerent. Ubi caverna adest cicatrisatio haec variïs modis obtinet; in genere tela cellularis, quam multa vasa pèrreptant,primo in parietibus foei apparet, qui sensim sibi magis appropinquantur et membrana obvestiuntur. Haec modo tenuissima serosarum naturam simulans serum vel materiam gelatinosam secernit, et veram kystam refert; modo magis fibrosae indolis est, et filis celluloso- vaseularibus ab uno pariete

(12) Dict. de mid. et de chir. prat., p. 310.

(13) Cf. Journal Complementaire du Diet. des scie/iees mcd. Obs. sur VApoplexie, par BHICHITEAU, p. 140, scjq.

Sluiten