Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vis in pFodueenda haemorrhagia concedi potest, loquar, recensendae supersunt alterationes arteriarum, venarum et ipsius sanguinis.

In apoplexia meningea saepé manifesta adest apertura arteriae, e qua sanguis provenit (16); praeterea saepe totum systema arteriosum degeneratione osteo-ealcaria affectum est, qui status, uti notum est, toties hypertrophia cordis stipatur; frequenter etiam diathesis aneurysmatica observatur. Inter 17 observationes in Clinique Médicale Cl. andrallii novem reperiuntur, ubi hypertrophia cordis reperta est, sex ubi ossificationis vestigia in arteriis adsunt. Venae quoqué aliquando alteratae sunt; sic in observatione 2a Cl. andral piae matris venae varicosae erant. Tonnelé cum phlebitide sinuum durae matris saepé effusiones sanguinis in cerebri superficie conjunctas detexit (17). Sanguinem ipsum vitiatum testantur ecchymoses in collo, thorace, febris adynamicae cum haemorrhagia cerebri conjunctio (18), sed de his postea in capite sexto, ubi de morbi natura agendum erit, fusius disserendi erit locus.

(16) cr. Serres, Ann, mcdico-c/iir. des hópitaux, p. 308—411 , et Morgagnujs Epist. anat. mcd. 3 art. Ï8.

(17) Cf. legroux, 1. i., p. 577.

(18) rtociioux, 1. 1., Obs. 2.

Sluiten