Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

lumina difiicilem redditum, alteratio vasorum parietum, sangutnis denique crasis mutata, in iis casibus, ubi pus secernitur, seseque sanguini vasis contento commiscet.

Denique encep/ialomalacia sive emollitio cerebri, quam lallemand, rochoux et auekcrombie inflammatoriae naturae credunt (32), cujus origo vero, uti in capite de diagnosi ostendere conabor, in capillarium dcgeneratione inque sanguini s incoagulabililate quaerenda videtur, erescente dcstructione , affectoque vase notabiliori, liaemorrhagia saepius terminatur.

§ 6. Concedentibus igitur encephalomalaciae haemorrhagiam cerebri secundariain aliquando esse, jam examinanda nobis superest opinio doet. kochotjvii, qui emollitionem, sed alius quam encephalomalacia vulgaris naturae (encephalomalaciam enim inflammatoriam liabet) propriam telam encephalieam afficientem, uti morbi causam proxiraam considerat, et nomine emollitionis haemorr/iagiparac designat (33). Strata quippe cavernam haemorrhagicam circumdantia, uti in capite tertio memoravimus, ut plurimum non prorsus integra sunt, sed, ut accurate notavit nocnoux, emollita et ad duarum triumve linearum crassitiem colore profunde rubro a sanguine tincta, qui color sensim pallescit, ita ut determinari nequeat locus, ubi substantia nervea integritatem texturae recuperat. Huic alterationi tantum momentum imponit auctor doctissimus, ut eam non solum liaemorrhagiae priorem censeat, sed totam morbi theoriam ei superstruat, ita ut morbum definiat »une hémorrhagie par rupture suite d'une altération du tissu propre de 1'encéphale (34)."

(32) Cf. Rochoux, 1. 1., pag. 313. De Lallemanlii et Abercrombii sententiis Vid. infra Pars ii, Cap. i.

(33) ROCHOUX, 1. 1., 156.

(34) ROCnOUX, 1. 1., p. 159. Cf. quoque «upra, pag. 20.

4*

Sluiten