Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

regionibus profluant, absurdura sane foret easdem sub cunditionibus maxime disparibus symtomatibusque diversissimis in cerebro ortas uni semper causae tribüere.

Quidquid liujus rei sit, in chronicis formis rel nulla adfuerunt symptomata cerebralia, quum cerebrum compressioni lente factae assuescat (13), aut turbae, quemadinodum in liydrocephalo chronico-senili et in ea, quae haemorrhagiae cerebri consecutiva est, esse solet, in pedetentim facta virium intellectus diminutione, sensuum externorum obtusione cum pupillis dilatatis, gressu vacillanle, membris trementibus constant, statu soporoso denique scenamclaudente (14).

Febris cerebralis quoque infantum tum propter stadia distincta, quae pereurrit, propter vomitum et convulsiones characteristicas, propter aetatem denique aegrotantium cum haemorrhagia cerebri permutari omnino nequit.

Istae solae formae, quae subito invadunt, et perfecta conscientiae abolitiono stipantur, difficilem diagnosin reddere possunt. IIuc pertinet: apoplexia serosa antiquiorum et exsudatio lymphae purulentae in encephali superficie.

IV. Apoplexia serosa consistit in acuta seri exsudatione in cerebii ventriculis, et docente Cl. Füchs (15) cum ea forma convenit, quae recentioribus Hydrocephalus acutus senilis vocatur. Si comparemus descriptionein hujusmorbi apud Bukseritjm, Fcchsitoi et Rociiouviirai, quorum ille teraperamentum phlegmaticum, corporis habitum cachecticum et decolorem, membrorum frigus, puisum parvum, inae-

(13) Cf. casum apud vcsalium memoratum d. corp. hum. fuirica, lib. J, cap. 5.

(14) Cf- FDCHS, Beobachtungen und Bemerlungen iiber Gehirn-erweichung, Leipzig 1838, pag. 135. ROCIIOUX, 1. 1. Obs. 36—39.

(15) 1. 1., pag. 133.

Sluiten