Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

gravia symtomata in hac aff'ectione oriri, ubi per totaru encephali extenditur superficiem, proptereaque etiam ad originem nervi vagi, ubi voluutas et perceptio residere videntur (23), minus mirari possumus, si in effectus exsudationum purulento-lymphaticarum in aliis visceribus altendinius, quaruin vi quemadmódum in peritonitide exsudativa v. c. obtinet, aetio horurn viscerum quasi paralysatur.

ENCEPHALOMALACIA

SENTENTIA LALLEMARDII.

VI. Encephalomalacia rubra et alba primum et secundum stadium enceplialitidis constituunt. Emollitio rubra in autopsia invenitur, si mors invadit, antequam suppuratio ineeperit, atque congestio inflammatoria, quae eam producit, differt a congestione hacmorrhagiam cercbri provocante, quod haee rapidior in ortu, minus regularis in decursu, et promtior in exitu sit, dum illa contra lentius sese evolvat, magis regularem deeursum teneat, et majori tenaeitate persistat (24). Veluti autem intereepta epistaxis (qui s'avorte) saepius conjza terminatur, et contra inflammatio frequenter in haemorrhagiam exit, sic quoque hacmonhagia cerebri intereepta transire potest in emollitionem i. e inflammationem-, emollitio iterum exire potest in haemorrhagiam.

Encephalomalacia alba oritur, si aeger taindiu superstes est, ut inflammatio in stadium suppurationis transeat. Tarnen ipse fatetur, se ex eo, quod in iis casibus, ubi manifesta adfuit suppuratio, substantia cerebralis pus circumdans decolor aut coloris sordide albi invenitur, conclusisse

(23) Cf. Supra, pag. 62.

(24) LALLEMAND, Recherches anat.-patholog. sur l'encejphale et ses dependances, Bruxelles 1837, Lettre 1, pag. 26.

Sluiten