Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

symptomata paulatim et gradatim dissipari incipiunt, tandem evanescunt (42). In encephalomalacia primum debilitas membrorum in uno latere obtinet, sensim hemiplegia haec imperfecta ingravescit, tandem aegroti conscientiam quoque amittunt. Coma uti Rostan ait primutn apoplexiae (haemorrhagiae cerebri) phaenomenon est, et in plerisque saltem casibus ultimum encephalomalaciae (43).

2°. Haemorrhagia cerebri vel nullis nunciatur prodromis, vel ubi adsunt congestionis indolem prae se ferunt (44). In encephalomalacia contra proprium prodromorum stadium vul go adest, tum cephalaea fixa, tum temporaria (45), et quasi occillante artuum in uno latere debilitate, dolore atque rigore se manifestans, nullis aulem congestionis svmptomatibus obviis (46). 3". Quoad paralysin, saepius quam in haemorrhagia cerebri cum illa in encephalomalacia junguntur dolor et contractura in musculis paralyticis cum flacciditate alternantes, saepius etiam convulsiones in latere affecto aut generales adsunt (47). 4°. In altiori haemorrhagiae cerebri gradu, si conscientiae abolitio obtinet, simul frequenter stertorosa respiratio animadvertitur. In encephalomalacia respiratio vulgofacilius obtinet (4b). o°.Febris haemorrhagiae cerebri superveniens pleruinque inflammatoriae indolis est (emollitionem consecutivam alferens).

(42) Cf. pag. 12.

(43) Cf. Infra casus IV, Cf. qq. FUCHS, 1. 1. rag. 124, CRUVEIIHIER, Anatom-pathol. Livr. XXXIII. BRESSLER, 1. 1., pag. 180. ROCHOUX, 1. 1., pag. 326.

(44) Yid. pag. 8 et 9.

(45) Andral, Clin. mid., tom. V, pag. 406.

(46) FUCHS, 1. 1., pag. 124. CRUVEILHIER, Anatom. pathol. Livr. XXXIII.

(47) LALLEMAND, 1. 1., Lettrel, pag. 22, sqq. FUCIIS et CRUVEILHIER, 1. C.

Andral, 1.1., pag. 397.

(48) FUCHS, 1. c. SUNDEL1N, Handbuch des Diagnostik, Magdeburg 1833,

pag. 471.

Sluiten