Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dium, quo eongestio quae ob pressionem , quam exercet, magnas ut moauimus partes in symptomatibus haemorrhagiae habet (19), dissipetur. Cum simul ex Magendii experimentis constet, depletionem vasorum absorptioni favere, per idipsum fieri potest, ut partes fluidae sanguinis jam effusi iterum resorbeantur. Fieri potest missio haec generalis per venae sectionem in brachio, in pede, in vena jugulari, in venis oecipitalibus, denique per arteriotomiam. In genere sufficit phlebotomia in brachio. Venae jugularis apertio a Valsalva commendata (20) forsan in eo easu praeferenda est, observatis curis, quas auctor ille praecipit, ubi, degeueratione vasorum osteocalcaria et obstaculis eireulationi sanguinis allatis, magis inaeqnalis sanguinis distributio quam ipsius moles nimia aecusanda est. Arteriotomia, quam Stokes (21) laudat, secundum Cruveilhier non multam utilitatis habet (22). Forsan ad hunc easum restringi debet, ubi manifesta adest ventrieuli sinistri cordis hypertrophia, ideoque impulsus nimius directus obtinet. Venarum oceipitalium apertione, cum non magni voluminis sint, non multo magis quam evacuationibus localibus proficitur. Majoris momenti quam loens, ubi venaesectio fieri debet, est determinare, quanta debeat esse copia sanguinis mittendae, et utrum , quotiesque repeti debeat venaesectio. Burserius venae sectionem 13 ad 18 unciarum suadet, nisi profecerit post tres horas iterandam, quae nisi juvent, ad arteriotomiam et sectionem jugularium transeundum est (23). Rochoux censet rarius amplius quam tres aut

(19) Cf. Supra, pag. 55.

(20) Cf. MORG. Ep. anat.-med. II, art. 9 et 10.

(21) BRESSLER, 1. 1. pag. 192.

(22) CRUVEILH1ER, dict. d. mcd. et d. chir. prat., pag. 319.

(23) Burs. Op. volum. et cap. laud. § CXXII, $qq.

Sluiten