Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Babdsley intcrnum strychnini usum, ab Tlv gr. sensim dosi aucta ad unum granum intra 24 horas, commendat. Balnea denique, quae douches vocantur, fontes mineralès electricitas praesertim per acupuncturam, magnetismus denique mineralis in membris paralyticis applicata a variis auctoribus eelebrantur (38).

Quaenam eonclusiones ex paralysibus post hanecé curam sanatis faciendae sunt? IVum probant, physiologoruro assertiones de ratione et conductiorïe, quae inter partes systematis nervei centrales et periphericas obtinent, experientia haud confirmari; an probant, fibris enceplialicis, functionem semel deperditam externis remediis reddi posse? Si meam lieet dicere opinionem, nihil prorsus arguunt. Lieet enim de auctorum probitate non dubitandum sit, a post tarnen non ad propter concludendum est. Verosimile enira est, in iis casibus emendationem paralyseos non a remediis adhibitis sed a coaguli absorptione dependisse; quod probabilius etiam fit,si consideramus, in quanta aegrotantium copia haecce remedia frustra adhibeantur.

Ut supra enim monuimus, raro paralysis in hominibus quadragesimum annum asseeutis perfecte sanatur (39), quorsum, uti scimus, longe major apoplecticorum numerus pertinet (40).

Quum tamen balneis et linimentis, praesertim postquam innervatio, absorpto coagulo, jam redierit, musculi diuturnam propter inertiam motibus insueti ad contractiones aptiores reddi possunt, eorum usus, nisi adsint contraindicationes, non prorsus proscribendus est.

(38) Babdsley, Stokes, Sciiöiueiï aliique apud Bressmr, 1. 1., pag. 199.

(39) Cf. Supra, pag, 12. ibique citatum roqhoux, pag. 117.

(40) Cf. Supra, pag. 37.

7*

Sluiten