Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

et humectantibus hepar respicientibus, morbus de sua feritate circa 18uln omnino remittere videbatur. Elapsis circiter 3 inensibus, etiamsi aeger aliqua frui valetudine \ideretur, de dolore tarnen in dicta parte iiio conquerebatur. Febris veluti habitualis eum exercebat, qui tandem in marasmum deductus erat. Detectus fuit die 9 Maji abscessus in dextro hypochondrio pro1'undius situs , quo aeger in particulari loco afflictus fuerat et adhuc affligebatur. Ad foras educendam materiain requirebatur in dicta parte apertio , quam causticis lapidibus faciendam delegi. Profundae escharae locum scalpello usque ad cavitatem aperui, atque a ventris specu ut iminissus stylus indicabat, effluxit purulenta inateria. Escharae lapsam, unguentis suppurantibus acceleravi, post cujus lapsum in foramen satis amplum digitum adegi et solutionem super hepatis gibbum tetigi, quae rotunda erat ad librae magnitudinem in latitudine, in profunditate autem crassitiem digiti unius aequabat. In dies pure meliorem notam acquirente, consecutus est aegrotans tandem integrarn sanitatem circa finem Junii ejusden anni (1).

Cas. VII. Sexagenaria muiier diu queritur de dolore supra umbilicalem regionem , sitit, tussit, exspuit catarrhalem materiam. Postremo difficile respirat, paucisque ante mortem diebus repente multuin intumescit "venter, oedemate pedes occupantur. Tandem sensim illo deliciente dolore, fit vivendi finis. In ventre limpidae aquae copia , nulluin vasorum lymphaticorum vestigium. Lien naturali duplo major. Hepar durutn,

(1) Vid. Joan. Baptista Bianchi, Hist. llepat. Genevae 1725. Tom. I. Pag. 367 et 68.

Sluiten