Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ne turgentibus ubique rubro tincta erat colore. Hepar mole auctum et profundius coloratum abscessulos passim dispersos monstrabat, et intestina retracta, ubique maculis lividis variegata, in locis permultis exsudata materie viridi et puriformi obtecta inveniebfintur (3).

Cas. XXVIII. Vir quidam Malaxhe cognominatus mense Augusti anni 1809, baculi ictu in regione parietali sinistra laedebatur, quod autem non impedierat, quominus suuin iter 2 adliuc horarum persequi posset. Reversus domum ilico Chirurgi auxilium implorabat, qui simplici apparatu vulnus curabat. Suppuratione tertio die nata, vulnus Balsamo Arcaei dein deligatum est. Mox autem decimo die horripilationibus correptus intensam satis capitis gravedinem expertus est aeger , quapropter paulo post Nosocomium de Baviere adiit. Vulnus in trium circa pollicum longitudinem se extendebat, tubere parietali partim a pericranio orbato, absente fractura. Invasit die 14 febris convulsionibus stipata, et postridie mors secuta est. Secto cadavere abscessus in medio dextro cerebri heinisphaerio visus est, multisque stratis albidi coloris convexa hepatis superlicies obtecta apparuit , e quibus cultello apertis magna puris copia, striis sanguineis mixta efiundebatur (4).

Cas. XXIX. Miles cui nomen Mion duplici gladii ictu erat sauciatus , quorum alter leve faciei vulnus intulerat , alter externain laminam portionis verticalis diviserat. Quum parum aut nihil incommodi initio in-

(3) Vid. Journal de Médec. de M. Corvisaht, Leroox et Boxer. Déceinbre 1S08-

(4) Vid. N. Ansiaux , Clinique Chirurgicale. Licge 1816. Pas. 41.

Sluiten