Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

inter tot varias atque diversas pathologicas , quas hepar subit, inetamorphoses, ut apud nos quoque sectiones cadaverum haud infrequenter palam faciunt, abscessus rarius obvenint, neutiquam plane insolitus est; sive itineratoi es aut nautae ex India tropicisque regionibus reduces reportaverint morbi semina, nostro quoque coelo evoluta ; sive causa quacunque indigena sporadice ortus sit, ut praeter alias observationes a me relatae satis docuisse videntur.

§ 2. Vulgatissimo usu , hujus abscessus nomine intelligitur inflammationis transitus in suppurationem purisque inde nati collectio in quadam parenchymatosi hepatis parte , licet ut mos videbimus, phlogosi neutiquam semper opus sit. Unde patet abscessum et vomicam, quales in pulmonum parenchymate recentiores tam strenue distinguendi operam sibi dcderunt, si ad hepar retuleris, confundi plerumque oportere. Haud facile enim quis vomicam ad tuberculorum solummodo in hepate genesin eorumque purulentam emollitionem referri debere statuat , nisi catenas naturae injicere cupiat. Sententiae cuidam non solum ratio suffragetur, verum experientia adstipuletur etiam oportet. Nee multum refert morbosum hunc jecoris processum aliis atque aliis nominibus interpretari, utpote cüm priscorum omnibus, tum hodiernorum plerisque monurnentis nitatur, djimmodo res ipsa satis stabiliatur. Non autem propterea more Galem (4) apostematis nomen tam generali

Andral , Begin etc. Tom. VIII. Paris 1832 Pag. 327. art-XXIV James Hope's Grundzüge der pathologischen Anatomie; aus dem Englischen von M. S. Krüger- Berlin 1836. Pag. 168

(4) Method. medend. ad Glauc. Lib. II. Cap. IX. ex edit. Charter. Toni. X. Pag. 382.

4 *

Sluiten