Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

CAPUT II. De Aetiologia.

Hepatis abscessus hujus visceris plilogosin plerumque insequi, non secus ac aliae partes inflammatione correptae in suppurationem abire solent, antea jam dictum est , superest ut jam de pluribus causis exponamus, quae huic exitui faveant. Hepatitidis cum acutae, tum chronicae soboles , sive haec protopatliica , sive deuteropathica sit,postpraegressam Gastro-Enteritidem,quod irnmerito semper fieri existimavit novae doctrinae auctor cl. Broussais , eam generis vasculosi auctam , atque incitatam actionem maxime sequi solent abscessus, quae medium inter utramque tenere videtur (1). Hinc distinctio etiam in acutos et chronicos repetenda est (2) , aut si majorum doctrina forte magis placeret in abscessus , qui fluctuatione aut congestione nascuntur, ut fecit Morand (3); illi cito, lii lente post plures septimanas, menses, quin annum evolvuntur. Quando jecoris inflammatio praecipue parenchymatosa male curata est, ab-

(]) viel. J. Annesley 1. 1. Pag. 517.

(2) ef. Boyer Traité des malad. cliir. 1. c. Tom. IV. Pag. 245.

(3) vid. Mem. sur les abscés du foie in Memoires de 1 acad. roy. de Chirurg. Tom. II. Pag. G9.

Sluiten