Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

latentem signisque magis minüsve obfuscatam plerique medici agnoscunt (8). Neque etiain tantam üdem meretur . qiiod in medium quidam proferant, depositiones j)uris tam celeres fieri, multisque in locis simul formari abscessus, ut lentiori inflammationis decursu ld fieri non posset. Etenim lo, experientia comprobavit, membranas quasdarn, ut internam venarum tunicam intra nychthemeron inflamraari, ibidemque pus secemi posse (9), quapropter cogitabundum , inflammationem, quae in illis organis suppurationem provocat in ejusinodi etiam tunicis forte baesituram , non decet adeo admirare celerem abscessuum evolutionem ; et 2°, in corpore cachectico , vitiata sanguinis crasi manifesta , major evadit inilammationis in suppurationem exeundi nisus. Argumentum , quod brevi ante internae suppurationis exortum aut simul cum eadem evanescit , quae extrinsecus conspicua fuit, valde modificari meretur. Saepe etiam haec diu jam antoa desiit (10) , multo serius dein inflammatione et puogenesi intus nata , aut contra accidit, ut primaria vulnerum suppuratioad mortem usque procedat et nihilominus abscessus secundarii intus inveniantur (1). Denique licet primariam suppurationem semper etiam tune imminui ponamus , num inde merito concludere liceat, purulentam materiam , quae in loco quodam non amplius secernatur , ad alterum esse translatam? Dum insuper constat, leviores capitis integumentorum, aut cerebri membranaruin suppurationes ,

(8) cf. Max. Josepji Ciielius. 1. paulo ante cit. pag. 187. 394.

(9) viel. II. Nasse in Rüst's Magazin. 1. c- pag. 400.

(10) vid. Cas. XXVI- in Dissertat.

(1) vid. Cas. XXIV. XXVIII. XXIX. XXXI. ibid.

Sluiten