Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

puris globulos (4) secutn mixtos exercere queat, ut lii subeundo metamorphosin, minutiores atque sanguinis globulis magis analogi reddantur. Probabilius mihi videtar, e puris cum sanguine mixtione vitiatam nasci sanguinis crasin , dein in parlibus singulis inllammationem, aut phlébitidem secundariam , demum abscessus genituram, quibus hepar et pulmones propterea maxime obnoxii evadunt, quoniam liis organis e sanguine praesertim expurgare nalura conatur principia, quae corpori detriinento fieri possint (5). Quomodo autem vitiata sanguinis crasis liisce in visceribus abscessus constituat, anatomicae eorum indagationes in variis evolutionis stadiis exponere debent, si caeterum a fallaciis satis sibi caveant oculi.

§ 12. Verum si haec omnia adliuc breviter strictimque conferamus, et perpendamus ad veritatis trutinam, comperiemus ejusmodi abscessuum, quos secundarios vocavimus genesin, traumaticis cum capitis, tum aliarum partium laesionibus suceedentiuirr, minime semper eadem penitus ratione esse explicandam , aut a gradu vel indole affectionum repetendam. Hinc tot vana opinionum commenta , quae dies delevit, tot errores, Haud secus ac

(4) Cl. Donne , in sanguine pridie mortem e corpore detracto puris globulos microscopica investigatione demonstravit. vid. Gluge , Anat. Mikroskopische Untersuch. Z, Pathologie Minden 1838. 1 Heft. pag. 82. Multi vit IIunter , IIome , YouitG et nuper quoque Gclhveh puris globulos, pro sanguinis liabentglobulis pblogistica modo conditione modificatis vid. Pioei:rt Feuguson, o. I. übers. v. Koi,b. Anhan». pag. 239.

(5) Puris absorptionem etiam morbus ille malignus probare videtur, qui belgice Morve vocatur, quo in musculis aliisque corporis partibus ubique abscessus deponuntur.

Sluiten