Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

et suppuratione correptum, alia plurimuinque discrej>antia editurum esse aegritudinis signa, quis est qui non intelligat. Nam incumbit ventriculo , accumbit diapbraginati et reni dextro magnamque partem intestinorum tegit , cum splene praeterea, pulmonibus, cerebro associationis , antagonismi, consensus lege conjungitur , unde tot aegrotantium querelae , digestionis , assimilationis , nutritionis, refectionis sanguinis, excretionis alvinae lurbae, quae omnes et singulae suam conferant symbolam ad diagnosin firmandan. Futurus autem hepatis abscessus quomodo cognoci queat a Swietenio (2) et Stollio (3) praesertim docemur , e praegressae scilicet inflammationis signis , eorumque mutatione, resolutionis absentia , cocti excretionis aut sanationis, ex duratione quoque inflammationis ultra solitum tempus, pro acuta aut chronica omnino diversum. Praegressis injuriis externis decimo ut plurimum post laesionem die , raro prius augurari id licet. Monente quippe cl. Cruveii.jiier (4) inter decimuin et vicesimuin diem frequentissime secundarii abscessus pertimescendi sunt, at exstant exempla ubi seplimanis 4,5,6 quin mensibus duobus elapsis observati sunt. In universum ejusmodi abscessuum genesis tamdiu exspectari potest, quamdiu primaria remotarum partium perdurabit suppuratio, potissimuin ubi ossa periosteo orbata purulenta materie ambiuntur. In omni autem casu, quo praegressae hepatitidis signa manifesta satis et accurata animadverti potuerunt, non

(2) vid. Cumment. in H. Boehiiayii Apbor., Tom. III. pag. 106. § 934.

(3) Aphor. de cognosc. et curand. febvibus. pag. 65. Apb.273.

(4) vid. 1. 1. Livrais. XVI. pag. 2. cf. etiam Jam. Arnott, ** in roed. chir. transact. 1. c. pag. 21.

Sluiten