Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

)

mentitur. Tumores tarnen etiam , qui modo adsunt, aut percipiuntur sallem , si superiorem hepatis faciem abscessus detinent, quam si circa concavam superficiem ha eren t, nee magnae inolis sunt, difficulter aut plane non distingui solent (6) abscessuum specie fallere possunt. Legimus enim fidelibus observatis constitisse saepius vesiculae fellc-ae repletae et protuberantis tumorem pro abscessu hepatis habitum fuisse , fateturque cl. Petit (6), consilio instituto inter plures Medicos et Chirurgos, tuinorein similem omnium votis habitum fuisse pro abscessu liepatis et ipsi traditam fuisse provinciam aperiendi hunc tumorem. Verum discissis jam integumentis subsidere incepit ille tumor, unde Chirurgus similiurn casuum antea observatorum probe inemor , ab ulteriori sectione abstinuit, praedixitque brevi per alvum prodituram bilein , quae in cystide fellea haeserat accumulata. Vix applicatus fuerat apparatus chirurgicus vulneri integumentis abdominis inflicto, quin aeger copiam bilis -viridis alvo deponeret et intra paucos dies convaluit. Aliae plures ejusmodi observationes ibidem recensentur. Refert etiam casum Swieteiviüs (1), in quo ob tumorem mollem in ilio dextro, qui ab ultimo costarum limbo ad cristam ossis ilii usque pertingebat, praesente ictero se suspicatum fuisse fatetur , forte voinicam hepatis latere. Secto autem cadavere tumor ille in ilio dextro apparens fundus erat vesiculae felleae , distentae contento humore. Signa diagnostica praecipua, quibus a tumente vesi-

(b) cl. Jon- Nep. Rust, Handbuch der CBirurg. 1. c. jiag. 140. (6) viel. Memoires de 1'Acad. Roy.de Chir. Tom. I. p. 155 etc. (1) vid. Cornment. in Bomiiav. Aplior. 1. c. Tom. 111. § 935. pag. 107.

(1*) cf. PuciiTrR's specielle Therapie. 1. c. paj. 300. b.

Sluiten