Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

§ 15. Inter symptomata universalia , quae futurum hepatitidis in suppurationem exitum vaticinantur, principem tenent locum vagi horrores et formicationes, utpote qui omnein inflammationem in partibus corporis internis natam et in suppurationem tendentem comitari solent; quum icterus vel remanens tanquam praegressae phlogoseos pedissequa, vel puogenesi primum obortus , debilitas magna , permutatus corporis habitus aliaque signa minus constantia, febris denique hectici generis cuin tristi inaloruin caterva, purulentae materiae focum in hepate demonstrant. Istae horripilationes frigoris sensu plerumque stipatae, quum frequentissiine circa tempus suppurationis superveniant, quin raro deficiant, optimum esse signum diagnosticum a plerisque considerantur (1), nunquam autem solae absque aliorum sj7mptomatum concursu diagnosin firmare valent, quum et aliis organis eadem conditione versantibus tribuantur. Febrilis praeterea paroxysinus, quem simulant , certo tempore subinde tam constanter recurrens , febris intermittentis sub specie baud paucosjam fefellit, qui in tali casu celebratis febrifugis potissimum Sulpha-

(1) vid. J. Annesley, 1. c. pag. 528. ubi dicit. The inquit-ies of a medical man respecting the existence of this particalar symptom are not always understood , and amongst the lower classes of the community, the physician schould take cure to render his meaning perfectly intelligible to liis patiënt in his

examination into symptoms. If this injunction be eurefidly

attended to, he will often find, that slight rigors have been

actually present, although the patiënt had but a few minutes

before denied tlieir existence , and ewen when they have not

been lelt, slight schudderings or forinications have been percei-

ved.

Sluiten