Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

gestionis officina , appetitus prostratus, sapor amarus , lingua sordida , crusta brunnea obtecta, aut alba mucosa, dyspepsia et quod in ventris specubus inde nascitur turbidum flatuuin agmen, qui quaquaversum impulsi, intestinis coerciti tumultuantur et murmurant, donec carceribus laxentur , vel per os acidi aut nidorosi eructentur , vel per inferiora silentes aut sonori trudantur. Lingua sicca, arida, fissa rubraque secundariam aut sympathicam ventriculi et intestinorum irritationein subinflammatoriam dictare videtur. Alvus saepe adstricta compactaque naturae negotium facessit propter materiae molem , vel viscosam , vel tenacem , quae intestinorum ductus infarcit; aliquando autem faeces nulla cunctatione extruduntur liquidissimae coloris viridis, aut abundante muco, aut sanguinolentae , icliorosae, praesertim ubi ulcera intestina simul detinent, vel pus in ea eflusum est, ut accuratius etiam videbimus dein. Quum enim meatus biliosi sensim latiores facti , tandem in unum ductum hepaticum coeant, patet satis purulentain materiem semel hos meatus ingressam declivi via in intestinum duodenum venire posse, indeque in ventriculum , tune per vomitum exire, vel per totum intestinorum tractum sicque per alvum expelli. Bonum quidem est pus evacuari e corpore, verum saepe antequam eieat, magnam hujus visceris partem depastajam tuit suppuratio, et locus ille ad perfectam depurationem deduci nequit, quin iino per validam suppurationem tantum de hepatis substantantia perit, ut postea ejus functiones ad sanitatem requisitae restitui nequeant; unde spes saepe in angusto (7). Urina quae profluit ple-

(7) Ita quandoque tota substanlia hepatis ia saniem conver-

Sluiten