Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sus secundarios comitantur, praegressis affectionibus traumaticis, quum ea in universum cnm memoratis conveniant, non nisi paucis adhuc indigent verbis. Universalis plerumque totius corporis affectio interprodronios recensetur ; invadit febris cum vagis horroribus frigorisque sensu, calore insequente, quem largus dein excipit sudor. Paroxysmus iste febrilis ab eo inde tempore majori minorive spatio utplurimum inordinate redire solet, aliquando tarnen valde regularis tam exacte eadern fere hora recurrit , ut febris intermittens trau.matica adesse videatur. Vulnera ante febris invasionem per phlogosin subinde irritata (6), turbatum sanguinis potissimum venosi circuitum ostendunt; quae purulentam largitur materiem superficies, nata febre saepe exarescere coepit, pallescit et puris loco saniem offert (7), nonnunquam autem immutata manet, secretione puris neque aucta, neque imminuta. Postquam febrilis reactio aliquos dies duravit, serius ocius topica hepatitidis signa sensim manifestiora evadunt, quam citissime in suppurationem ruentis, licet haec ad mortem usque interdum animadverti plane nequeant (8). Abscessu dein formato, in adynamicam , typhosam conditionem convertitur aegrotans. vires vitales ilico labefactantur, inquietudo, agrypnia , delirium, vertigo vel continuo, vel in exacerbatione febrili tantum palam fiunt, insequitur mox stupor et 3 aut 5 diebus, non raro pluribus etiam a prima invasione febris suppuratoriae interjectis , mors vul-

(6) viel. Cas. XXVII. XXX.

(7) vid. Cas. XXIX.

(8) vid. Bertrandi, in Memoires de 1'Acad. roy- 1. 1. Tom. III. pag. 488.

Sluiten