Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

haereant (4). Quomodo nunc hepatis phlogosi in suppurationem conversa, in concretcr pulinone aliquoties generetur purulenta colluvies , jam sponte intelligitur , dummodo attenti sumus ad observata , quae Stalpar-

TIUS VAN DER WlEL, GeOFFROY , PORTAL, AnïïESLEY alil-

que memoriae prodiderunt (5). Abscessu quippe hepatis, quo convexa liujas visceris superficies obsessa fuit disrupto, diapliragina ciun eo coalitum , sive sola iehori.s rodentis virtute , quein tam acrem subinde vidit Portal (6) , ut partes corroderet et colores vestimentoruin destrueret, sive phlogosi adjuta devastatur et perforatur. Per haec foraniina et fislulas, quae dein ibi relinquuntur, jam facile pus in thoracis cavum dextrum efi'undi posset, quod nonnunquam etiam accidit (7); quominus autem liane viarn vulgo sequatur arcet pulmo dexter, cum diaphragmate per pseudomeinbranas arcte conneius , quo fit ut primo hoe viscus corrumpatur et pure stagnet , quod e bronchorum ramulis tussiendo foras ejicere natura conatur. Eventus in utroque casu plerumque letalis est, quamvis hepatis apostemata hac via saepius sanari posse multi narraverint idque eiemplis se didieisse fateantur (8). Verum tarnen ut

(4) cf. J. Annesley. 1. 1. Cas. 86 etc.

(5) vid- Dissertat. Pat-t. I. Casus IX, XVII, XIX, XXII. eliara XXVIII. cf. etiam Lieutaud. 1.1. Tom.I. Lib. I. obs. 716. p. 168.

(6) 1. I. Tom. V. pag- 303.

(7) vid. Casum IV. et XVIII. Diss- cf. etiam Annesley. 1. 1. Case 89. pag. 558.

(8) vid. Journal de Medio. Tom. XXX1I1- pag. 211- Hebreard Memoire sur les terminaisons de 1'hepatite in Memoires de la Societó Med. d'emulat. Tom. VII. Matihew 1>aii.m f. , Lectures and observat- in Med.; iu Neue Saminl. auserl. Abhandl. 10,B' 2 St. pag. 207.

Sluiten