Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cula , quae liunc puris trajectuin turbant aut impediunt, quin in duodenum eflfundatur. Contingit videlicet nonnunquarn , ut sive puris stagnantis abundantia , sive erodente ejus virtute , ductus bepaticus , cysticus aut qui ex utroque coalescit choledochus disrumpatur , atque pus iterum in abdominis cavum depluat. Hanc ductus cystici perlorationem reliquis pure turgentibus, sein el in cadavere observare inihi fuit occasio , quem casum etiam supra memoravimus (3), dum alii idem et de aliis prodiderunt (4). Aliquando etiam purulenta materie per ductum hepaticum et cysticum in vesiculam felleam delata , haec turgida et pure ex apostemale repleta dein reperta est [5). Quae si computemus , probabilem quoque reddunt conjecturam , hepatis apostemata in universum melius detergi et frequentius sanari , si reliqua non nimis repugnent, praegresso visceris cum intestino coalitu, quatn si pus per ductus biliferos exitum quaerat. Quando autein ventriculi erosio aut perforatio facta est, quae vomitu pertinaci et continuo cum signis praegressae Gastritidis, aut subsequentis quodammodo dignoscitur, in augustospes est, quin mors vulgo inevitabilis. Caeteroquin autem de apostematibus jecoris in tractum intestinalem eff'usis, ut exempla memorantur eventus funesti, ita plura quoque

(3) vid. Cas. III.

(4) cf. Morgagni. de sed. et caus. morb. Epist. 36. art. 10. Diclionnaire des sc. nied. 1. c. pag. 102.

(5) cf. Casus XIII. vid. eliam Auszüge medicinisch-chirurgisclier Beobaclitungen von G. A. Weinrich. 2 Th. Niirnberg 1790- pag. 207. G. Andral. Precis d'anat. Patholog. Tom. II. 1. c. pag. 190.

Sluiten