Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

in angusto esse patet, \ix ullam baberi medelani supe-

rando taïi malo idoneam. Ilinc, ut in morbis incurabi-

libus, medici modo illud superest officium, utmitigando

symptomata, tolerabilcm magis miseris aegris vitain

reddat, arte paruin saepe praestante. Profuit autem

•vulgo largus eorum usus , quae \ires focillant, quum

magnam debilitatcin viriumque decrementum hoe mor-

*

bi stadium comitari omnes practici obser\averint (5): binc victus nutriens ac diaeta paruin roborans, juscula carnium, aut alimenta farinacea, vinum Rhenanum decocto panis, oryzae , avenae aliisque dilutum (6), tum ex medicamentorum serie Lichen islandicus, cortex Peruvianus, aqua calcis cum lacte, Pbellandrium aquaticum, extracta amara, sub-amara, tonica , analepticis levioribus juncta, et quae vitiatam sanguinis crasin corrigere solent acida mineralia , prae reliquis prosunt, atteudendo simul sedulo, si quae sint, quae repugnent (7). Felicem etiarn eventum in curando liepatis abscessu per oncotoiniam sperare adhuc restat, quanquam artifioialis aperiendi methodus ob diagnosin difficilem , metumque puris mtus depluentis, atque nocivum aeris irruentis effeetum in bepatis parietes , diu a plerisque irnprobata fuerit (8). Dolendum autem est, quod omnes chirurgicani manum non admittant, illique duntaxat abscessus liac

(5) cf. van Swieten , Conimen.l. in Boebh. Aphor. 1* c. Tom. 111. Aph. 942. pag. 114- M. Stoll , Aphorismi de cogn. et cur. febr. Aph. 281- pag. 67.

(6) Joseph Quabin, de curand. febr. et infl. Conimentalio. Viennae 1781* pag- 348.

(7) viel. Encyelopadisches Wórlerbuch- 1. c. pag. 242.

(8) vid. Alf. A. L. M. Velpeaü , nouveaux Elements de Medecine opeiatoire. Brux. 1832. pag. 341.

Sluiten