Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tussi, expectoratione, calarrhis, doloribus in pectore, §. 5 de mulata forma thoracis etc; §. 4 de symptomalihus ita dictis generalibus, §. ïi et §. G de symptomatibus percussionis et auscultationis opa eliciendis, §. 7 de effectibus, §. 8 de decursu et prognosi, %. 9 de diagnosi; tandem §.10 quaedam de cura addere hand a re duxi.

Atque haec de argumento. Graturn adhuc solvendum mihi est officium, recordari innumera quae accepi beneficia. Et prae omnibus tu mihi certe compellandu es, optima mater; scio, probe scio, quavis fere horae minuta parte hujus laeti diei, et tibi et mihi ob oculos venire conjagis, putris, optimi viri imaginem. Undedm abhinc annis mors praemalura, omnibus bonis flebilis, nulli flebilior quam tibi et liberis, nobis rapuit ejus amorem, rapuit curam . Nunquam tanti patris imago mihi subvenit, quin sentinm, me alacrius impelli ad omnia, quae bona sunt el laudabilia, ne tanti viri indignus videar filius. At palre orbatis matrem egregiam Omnipotens reliquit, et equidem tum puer vix in Gymnasium receptus, hodie, dilecta mater, hunc diem festim celebro. Profecto tu mihi inter primos auctor exstitisli hujus felkiter peracti vitae stadii, in quo ceterum non satis scio, quibus plura debeam, an tuae in me tenerrimae curae, an optimi patris memoriae. Deus Optimus Maximus mihi vires largiatur, ut utrique respondeam tantae pietatis monumento. Sit tibi laeta et vegeta senectus, et vitae flumina, quotquot reliqua sint, placide currant. Nomini tuo in dedicalione adjunxi illos de me meritissi-

Sluiten