Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Cel. baillie (1) optime descripsit varios modos, quibus pulmones aëre nimis extenduntur; tres species distinxit sequentes:

1°. Pulmones aëre extensi exacte thoracis cavum

replent; cellulae aëre sunt plenae, unde ad super-

ficicm pulmonis vesiculae permultae albae adspici-

untur. Bronchi saepe magnam muci continent quantitatem.

2°. Cellulae aëreae valide extensae: pulmones cellulas habent volumine adeo auctas, ut comparari possint cum pulmonibus Batrachiorum. Hujus extensionis causa quaerenda est in diiïicultate quacum aër ex pulmonibus egreditur; inde in parenchymate pulmonum accumulatur, a qua accumulatione oritur ruptura parietum vesicularum pulmonalium.

5°. Vesiculae aëreae ad pulmonum superficiem repertae sunt, nullam cum parenchymate pulmonum communicationem habentes, quapropter distinguendae sunt a cellulis aëreis, magnitudine auctis. Harum vesicularum origo explicanda est e secretione morbosa aëris, ope vasorum sanguiferorum (2).

(1) M. Baillie, An.it. Path. des organes les plus importants du Corps humain. Edit IV Traduit par SI. Guerbois. pag. 60—62.

(2) Valde dubito, utrum ultimum inventum non potius adscribendurn sit sömmeringio. In prima editione Germanica operis cl. baillie , in textu duae priores tantumm^do memorantur

Sluiten